Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)
1448. jan. közepe. 1453. okt. közepe. gius filius Johannis Makó de Zethen, simliter personaliter coram nobis constituti, sunt confessi in hunc modum: quod ipsi composicione quamplurium nobilium virorum interveniente taliter concordassent, imino concordarunt coram nobis eomodo, ut ipse Adrianus possessionem Weke ab impetracione domini nostri regis et aliorum liberare et expedire teneretur. Ubi id facere 11011 posset, extunc idem Adrianus aliam possessionem in proventibus consimilem eidem Georgio, si idem pro se eandem possessionem a prefato Adriano lite mediante reappropriare posset, dari esset astrictus. Dátum Bude, feria secunda proxima post dominicam Letare, anno domini millesimo quadringentesimo tricesimo nono. — Quibus presentatis, prefatus Jacobus íilius Petri in sua et dicti Gregorii personis allegaverat eo modo, quod licet prefatus Adrianus se eidem condam Georgio filio Johannis modo premisso obligaverit, tamen idem Adrianus eundem condam Georgium filium Johannis, et per consequens dominum Gregorium filium eiusdem Georgii, ac Jacobum filium Petri, in quos yidelicet presens causa mortuo prefato condam Georgio iuxta regni consuetudinem fuisset condescensa, in dominio dicte. possessionis minimé defendere et conservare voluisset, sed eandem a prefato condam Georgio, Gregorio et per consequens ab ipso Jacobo et Georgio alienari permisisset. Unde, si iuri consonaret et equitari videretur, extunc idem Jacobus et Gregorius antefatum Adrianum contra se legittime facere vellet evocari. Et quia allegacio eiusdem Jacobi iusta et iuri consona visa fuerat, pro eo vestram amiciciam litteratorie pecieramus diligenter, quatenus vestrum mitteretis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente homo regius infradeclarandus memoratum Adrianum de Helmecz in premissis responsurum, racionemque efficacem redditurum, contra antefatos Jacobum et Gregorium, ad octavas festi Epiphaniarum domini nunc venturas regiam evocaret in presenciam, et post liec ipsius evocacionis seriem cum nomine evocati, ad easdem octavas dicto domino regi fideliter rescriberetis. A quibusquidem octavis festi Epiphaniarum domini causa parcium prescripta partes inter easdem, seriebus litterarum nostrorum prorogatoriarum ventilata, ad octavas festi beati Michaelis archangeli, anno domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo tertio preteritas prorogative devenisset. Tandem ipsis octavis instantibus, Dyonisius Laztoti pro