Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)

Stephani de Yarada archiepiscopi ecclesie Colocensis, locique eiusdem comitis perpetui, ac egregii condam Aladarii de dicta Yarada fratris sui uterini accepissemus, quod circa festum Penthecosthes proxime tunc preteritum, idem Johannes Gereb dictus de Yingarth, castrum ipsorum exponencium Baluanus vocatum in comitatu de Doboka parcium nostrarum in Trans­silvanarum existens, simul cum aliis possessionibus et villis ad id spectantibus, ad quod ipsi exponentes plénum et efficax ius haberent, ipso castro prius expugnato, minus iuste et indebite occupasset, et occupatum simul cum ipsis pertinenciis eiusdem tene­ret, et eodem ac eisdem uteretur eciam de presenti potencia sua mediante, in ipsorum exponencium preiudicium atque dampnum. Supplicarant maiestati nostre prefati, dominus Stephanus archi­episcopus et Aladarius, per nos ipsis opportunum superinde remedium adliiberi. Et quia nos neminem regnicolarum nostro­rum suis iustis iuribus indebite priuari volumus, igitur fideli­tati vestre litterarum nostrarum serie firmiter commiseramus et mandaveramus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimo­nio fide dignum, quo presente homo noster infra declarandus, de curia nostra regia per nos ad id specialiter deputatus, scita prius premissorum mera veritate, ad prefatum Johannem Gereb acce­dendx), amoneret eundem, diceretque et [committeret] verbo nostro, ut ipse iuxta vim et formám generális decreti novissime in civitate nostra Pesthiensi super novis possessionum occupacionibus per prelatos et barones editi, prefatum castrum Balvanus simul­cum dictis pertinenciis, per ipsum modo premisso occupatum eisdem exponentibus usque ad festum beati Michaelis archan­geli tunc proxime venturum sub penis in eodem decreto contentis remittere et resignare deberet et teneretur. Qui si facérét, bene quidem, alioquin evocaret ipsum contra antefatos exponentes ad trecesimum secundum diem a die evocacionis fiende computando nostram personalem in presenciam racionem de premissis reddi­turum, litis pendencia, si qua foret inter ipsos non obstante; insinuando ibidem eidem, ut sive ipse in dicto trecesimo secundo die compareret coram eadem nostra personali presencia sive non, eadem ad partis comparentis instaneiam, iuxta vim et formám predicti generális novi decreti id facérét in premissis, quod iuri videbitur expediri. Et post hec huiusmodi inquisicionis, amonicionis,

Next

/
Thumbnails
Contents