Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)

accepimus, fráter vester, sijniliter quam noster carissimus, magni­ficus Johannes de Jaczk, porciones suas possessionarias in comi­tatu de Berek existentes quibusdam extraneis et alienigenis impignorare intendit. Et quia eciam secundum consvetudinem regni commetaneis et vicinis possessionum earundem plus et magis, quam extraneis accepcio ipsarum de jure competit; alia vero racione, quia extranei et ignoti non ita bene et opulenter easdem gubernabunt et regent, quam ipsi vicini et commetanei. Ob hoc, si easdem impignorare intendit, aut forte jam inipignoravit, extunc petimus ipsam vestram fraternitatem presentibus affectuose, qua­tenus alloquatur ipsa vestra fraternitas predictum dominum Johannem fratrem suum, ut easdem porciones suas possessiona­rias nemini alteri, nisi nobis et fratribus nostris pro tanta summa pecunie impignorare velit; imo si eciam impignorasset, redimat pro pecuniis illis, quibus impignorata est, et assignet infra tem­pus redempcionis manibus nostris et fratrum nostrorum, et nos eidem de pecuniis satisfaciemus, reperiet eniin erga nos bona sua, cum redimere voluerit et melius, plenius, quam et opulencius. Scitis enim, quod nos et fratres nostri vobis et fratibus vestris semper desiderabilius esse poterimus et pro honore et utilitate. Si enim in hiis nostram facietis voluntatem, obligati erimus vobis et favore et fraternitati semper complacere. Plura horum refert fraternitati vestre idem dominus fráter noster, aut familiares sui de nostra intencione, quibus tanquam persone nostre in singulis dicendis petimus Iidem eredendő adhibere. Dátum Colochie, feria quinta proxima post festum ítesurreccionis domini, anno ejusdem millesimo quadringentesimo sexagesimo primo. Stephanus Colocensis et Bachiensis ecclesiarum canonice unitarum archiepiscopus. Kivül : Magnifico viro Petro de Jaczk, fratri nostro earissimo. Papiron, zárlatán vörös viaszba nyomott gyűrű pecsét maradványaival. 214 et B. 97. Közli: Illóssy J.

Next

/
Thumbnails
Contents