Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IX. (Budapest, 1899.)

Quia nos lucrum camere nostre anni proxime venturi, videlicet millesimi quadringentesimi quinquagesimi octavi e medio popu­lorum et iobagionum vestrorum nobis et fisco nostro regio provenientem fideli nostro egregio Aladario de Warada camerario et aulico nostro pro fidelibus suis serviciis duximus deputandum. ideo fidelitati universitatis vestre et vestrum cuiuslibet firmiter precipinius et mandamus omnino sic habere volentes, quatenus statim et in continenti visis presentibus, ulteriori nostro mandato superinde non expectato, huiusmodi proventus lucri camere nostre anni proxime venturi supradicti, non obstante eo, quod tempus dicacionis et exactionis huiusmodi proventuum lucri camere nostre nondum instet. hominibus prefati Aladarii presencium ostensoribus super omnes populos et iobagiones vestros dicare permittere, dicatumque eidem sine omni difficultate et tarditate cum effectu persolvi faeiatis per populos et iobagiones vestros antedictos. Nos enim promittimus fidelitati vestre et eciam presen­tibus certam et securam facimus, quod huiusmodi proventus lucri camere nostre anni predicti, videlicet millesimi quadrin­gentesimi quinquagesimi octavi affuturi, post dictam solucionem eorumdem proventuum prefato Aladario stante fiendam a dictis populis et iobagionibus vestris altéra vice non exigerimus neque exigi faciemus, secus prout voluntati nostre vos conforinari et gráciám nostram assequi optatis facere non ausuri, alioquin presentibus committipius fidelibus nostris comiti vei vicecomiti et iudicibus nobilium vestris, ut ipsi eos et quemlibet vestrum ad solvendos dictos proventus lucri camere nostre per omnia opportuna remedia atque gravamina vestra in talibus fieri solita auctoritate nostra regia compellatis et presentes autem facta solucione apud vos pro vestra reservari poteritis expe­dicione. Dátum Vienne, in festő exaltacionis sancte crucis, anno domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo septimo, regno­rum nostrorum anno Hungarie etc. decimo octavo, Bohemie vero quarto. Ladislaus rex manu propria. Hézagos papíron, alul pecsét nyomaival. 3. 1251. Közli: Magyar Zs.

Next

/
Thumbnails
Contents