Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IX. (Budapest, 1899.)

regii confirmate iuri femineo pertinere debeat, quibusdam vero ex ipsis judicibus et arbitriis hoc et id, ut ipsum castrum et possessiones prenota'te per defectum seminis niasculini pretacti condam Nicolai filii Georgii .... iuri regio pertineant, visum fuerit. Tamen quia ipse condam dominus Sigismundus rex. prout iu prescriptis litteris suis regalibus in dicto anno domini millesimo quadringentesimo sexto emanatis continetur, per noti­ciam castrum Bahvanos et possessiones prefatas prelibatis con­dam Jacobo waywode et magistro Dávid, et per ipsos heredibus eorum pro premissis fidelibus serviciis eorundem in perpetuum donasse, dedisse et contulisse, tempore tamen .... donacionis heredes femineos in nullo litteris in eisdem denotasse, ipse eciam condam Dávid filius Nicolai filii Lachk de Zantho in sua et annotati Greorgii filii. necnon puelle Katherine filie suorum per­sonis oneribus earumdem in se assumptis tempore hiusmodi con­tractus et premisse fraternalis adopcionis cum prenotato Bene­dicto Nelepecz in anno domini millesimo quadringentesimo sexto decimo coram prefato capitulo de Posega factis, ipsam fraterna­lem adopcionem in dicto castro et aliis iuribus suis possessio­nariis non a liter nisi eo iure, quo ipsum idem castrum et iura possessionaria concernissent, cum dicto condam Benedicto Nele­pecz celebrare et facere valuisse, annotatus etiam .... dominus Sigismundus rex premissum suum consensum regium premissa fraternali adopcione .... prescriptarum litterarum suarum in dicto anno domini millesimo octavo emanatarum modo simili eo iure, quo ipse condam Dávid filius .... castrum pre­dictum et iura possessionaria tenuisset, adhibuisse, ipsasque lit­teras suas consensuales in dicto anno domini millesimo quadrin­gentesimo vigesimo confectas ....; deinde prefatus dominus noster Ladislaus ipsum castrum Bahvanos, possessionesque Nempthy, Zaznyres, Gerla, Zenthbeuedek, Chaba, Boda, Ohabtheleke, Ba­thon. Kechke, Wasarhel et Mykola, item Wyche, Zenthniarthon, Kereles et Zenthiacab universas possessiones et porciones possessionarie dicti condam .... filii Georgii bani de Nempthy in partibus Transsilvanis habitas eiusdem condam Nicolai filii Georgii ad suam serenitatem devolutum et redactas Stephano archiepiscopo ac Aladario et Nicolao filio item Ladislao, Sigismundo filiis Dionisii Desew. necnon simi-

Next

/
Thumbnails
Contents