Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IX. (Budapest, 1899.)

evplutis, quibus nonuulis prelati. magnates, proceres et nobiles regni nostri ingrati et immemores beneficiorum a celsitudine nostra copiose preceptorum rebellionis calcareo ducti, ad nostri totalem deposicionem et corone nostre in alium translacionein similiter eonspirantes, vota eorum devia in crimen lese nostre maiestatis in personam Ladislai íilii condam Caroli de Duracio direxerant, cuius bandérium tandem erigentes, plurimas civitates, oppida, possessiones et tenutas ad manus prefati Ladislai signan­ter in Dalmacia et Croacia subiugi faciendo, que adhuc in niani­bus eniulorum nostrorum retinentur, alios eciam adeo grandes et multiplices excessus et enorinitates committere presumpserunt, quod easdem per singula tediosum foret declarare, prefatus autem Jacobus waywoda,, qui a semitis nostre sublimitatis nusquam et nunquam visus est, immo nec considerari potuit in aliquo deviasse, inter alios casus fortuitos adiuncto sibi tantummodo uno familiari versus Bohemiam per vias plurimum periculosas ad serenitatis nostre clemenciam processit, et nos ad ea suis monitis inducere curavit. que consequenter ad profectum nostrum ac regni et regnicola­rum largiente altissimo salubrius evenerit. Tandemque ipse .Jaco­bus waywoda in regnuni nostrum rediens, prelatis, baronibus et nobilibus, quos pro parte nostre excellencie fore agnoverat se adunando et coniungendo, memoratis nostris emulis et rebellibus tam viriliter tamque fideliter se opponere studuit, ut in numero iustorum et fidelium, quibus rex regum adversus hostes largitor triumphum est inventus. Nicliilominus eodem tempore ipse Jacobus waywoda magistrum Dávid filium eiusdem Nicolai filii Lachk fratrem suum, fidelem nostrum in castro nostro Komaron reliquit, qui simulcum sociis, familiaribusque suis nobis et sacre nostre Corone in conservacione eiusdem castri et oppressione eorundem nostrorum eniulorum adeo laudabiles et piacibiles famulatus ex­hibuit, ut premissa merita lucidius aucta visa sunt et laudanda. Preterea idem .Jacobus waywoda et dictus magister Dávid eo tem­pore in conservacione nostre civitatis Albensis quam gravibus expensis et sumptibus immo personarum periculis sagaciter et tam decenter defeusare curavit, ut exinde non solum ipsa civitas, verum eciam non modica pars regni nostri erga nostram prestitit fideliter maiestatem. Insuper prefatus Jacobus waywoda enim ipsum waywodatum pro honore adeptus a nostra fuisset maié-

Next

/
Thumbnails
Contents