Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IX. (Budapest, 1899.)
quibus. expedit universis, quod licet regale Ősit oíficium eunctorum fidelium suoruin merita condignis retribucionibus prosequi, eortimque animos favorabilibus accendere illectivis, . meritorum tamen qualitate pensata munificencia regia illis liberalius se diffundere debet, qui maioribus virtutibus amplioribusque o.bsequiorum laboribus excellenciora premia meruerunt. Consideratis itaque multimodis fidelitatibus et fidelium obsequiorum gratuitis meritis fidelium nostrorum egregiorum Ladislai de Nagwelgh alias magistri agazonum nostrorum, ac Aladarii filii Pelbarti de Warada cubicularii nostri, per eos, uti proprie nostre circumspectionis industria agnovimus, primum prefato regno nostro Hungarie sacreque eius corone, et expost nostre maiestati cum omni fidelitatis constancia ferventisque et indefessi animi zelo sub locorum et temporum varietate exliil)itis et impensis, intuitu quorum volentes ipsis benivolenciam nostram regiam ostendere fávorosam, possessiones Kenthlelky, Araczhalya, Sceretli et Saphanal vocatas in comitatu de Doboka parcium nostrárum Transsilvanarum existentes et habitas, que condam Nicolai filii Georgii filii bani de Laczkhaza alias de Nemethy prefuisse, sed per defectum seminis eiusdem ad sacram coronam dicti regni nostri Hungarie, consequenterque nostram maiestatein iuxta antiquam et approbatam ipsius regni nostri Hungarie legem et consvetudinem rite et legitime devolute, nuncque erga ma'nus nobilis domine relicte antefati Nicolai de Nemethy occupative existere perhibentur, item totum et omne ius nostrum regium, si quod in eisdem possessionibus eciam alias qualitercumque haberemus, aut nostram ex quibuscumque causis, módis et racionibus concernerent maiestatem, simulcum cunctís earuiii utilitatibus et pertinenciis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, fenetis, silvis, virgultis, rubetis, nemoribus, montibus, vallibus, vineis, vinearum promontoriis, aquis. fluviis, piscinis, piscaturis, aquarum décursibus, molendinis, molendinorumqué locis, et generaliter quarümlibet utilitatum et pertinenciarum suarum integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis sub earum veris metis et antiquis, premissis sic, ut prefertur. stantibus et se habentibus, memoratis Ladislao de Naghwelgh et Aladario de Warada ipsorumque heredibus . et posteritatibus universis dedimus, donavimus