Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IX. (Budapest, 1899.)

19. 1440. Buda. aug. 15. 1. Ulászló király utasítja a bácsi káp­talant, hogy Várdai Miklósnak és rokonainak a perleki birtok- és vámba leendő iktatásánál segédkezzék, Wladislaus Dei gracia Hungarie. Polonie. Dalmacie, Cro­acie etc. rex. Lithwanieque princeps supremus et heres Russie fidelibus nostris capitulo ecclesie Bachiensis salutem et gráciám. Cum nos pro fidelibus serviciis tidelis nostri egregii Nicolai filii Nicolai de Warada, per eum nobis exhibitis et impensis, quan­dam possessionem Perlek vocatam in comitatu Bachiensi lia­bitam, simulcum tributo in eadem exigi solito, que illustris Georgii despoti Eascie v nunc existit, sed ex eo, quod idem de­spotus, predacionum et vastacionum regni liuius, per sevissimos Turcos, in quorum medio et nunc duo eius filii existunt facto­rum conscius et consenciens fuisse et esse suspicatur, pro eo eciam, quod ipse despotus nobis pridem hoc regnum iure elec­cionis nostre ingredientibus, se de ipso regno a nostri facie, nulla racionabili causa motus absentans, et ad alienas terras conferens, rebellionis pocius quam obediencie et fidelitatis observande de se iudicium prebuit, ad nos. nisi fide ipsius despoti, pleniorem experienciam sumpserimus, devolui debere creditur, simul cum cunctis suis vtilitatibus et pertinenciis quibuslibet quouis nomine vocitatis, sub suis veris metis et antiquis, prefato Nicolao de Warada et per eum alteri Nicolao patri. quo ad unam, item Döminico et Ladislao filiis Michaelis quo ad aliam, preterea Stephano Michaeli et Aladario filiis Pelbarti, similiter de ipsa Warada, fratribus suis patruelibus et condiuisionalibus quo ad terciam, partes semper equales, heredibusque eorumdem uniuer­sis, vigore aliarum litterarum nostrarum exinde confectarum in perpetuum duxerimus conferendam, velimusque ipsos in domí­nium eiusdem per nostrum et yestrum homines legitime facere introduci. Igitur fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignujh, quo presente Oswaldus de Sylagh, vei Georgius de Zaka, aut Albertus de Feldwar, sin altér Georgius, Albertus sive Johannes ZICHY-CSALÁD OKMÁNYTÁRA. IX. K. 2

Next

/
Thumbnails
Contents