Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IX. (Budapest, 1899.)
utimur appressum est vigore et testimonio litterarum nostrarum mediante. Dátum in oppido [Futták?], sabbato proximo ante festum Omnium Sanctorum, anno domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo sexto, regnorum autem nostrorum anno Hungarie decimoseptimo, Bohemie vero quarto. Kopott, foltos hártyán, alul fedett pecséttel. 218. 112. Közli: Magyar Zs. 1430. Nándorfehérvár, nov. 12. V. László király Várdai István egri prépostnak, továbbá Losonczi László királyi étele fogómesternek és Várdai Aladárnak Bálványos várát és tartozékait adományozza. Nos Ladislaus Dei gracia rex Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie etc. Austrieque et Stirie dux necnon marchio Moravie etc. memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis, quod licet regale sit officimn cunctorum fidelium suorum merita condignis retribucionibus prosequi, eorumque animos favorabilibus accendere illectivis, meritorum tamen qualitate pensata munificencia regia illis liberalius se debet di,ffundere, qui maioribus virtutibus amplioribüsque obsequiorum laboribus excellenciora premia meruerunt. Considerantes itaque fidelitates et fidelium ac laudedignorum obsequiorum gratissima merita fidelium nostrorum venerabilis viri domini Stephani de Warada prepositi ecclesie Agriensis, nostre maiestatis vicecancellarii nobis grate dilecti, necnon magnifici Ladislai filii Dionisii Desew de Lossoncz, magistri dapiferorum nostrorum regalium, ac egregii Aladarii filii Pelbarti de predicta Warada, cubicularii nostri et aule nostre maiestatis militis, quibus in primis prefatus dominus Stephanus vicecancellarius noster in multis arduissimis rebus ac negociis nostris et regnorum ac dominiorum nostrorum procedendo plurimasque legaciones ad diversos christianos principes pro exaltacione nominis nostri ac utilitate profectu et commodö nostris et prefatorum regnorum ac dominiorum nostrorum magnanimiter subeundo se nobis admoCommissio propria domini regis. 388.