Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IX. (Budapest, 1899.)

14Ő4. martius 20. Az egri káptalan előtt Pálóczi László ország­bíró Rozgoni György és Osvalddal és Széchenyi Lászlóval Gyanda puszta határait illetőleg megállapodásra jut. Nos oapitulum ecclesie Agriensis memorie commendamus, quod magnifici domini comes Ladislaus de Palocz index curie regié ab uria, parte siquidem ex altéra Georgius et Osvaldus de Rozgon coram nobis personaliter constituti professi sunt in hirnc modum: quod quamvis inter eos necnon fratres et consanguineos eorum, videlicet dominos de Palocz, necnon de Rozgon, ac Ladis­laum de Zechen, racione cuiusdam terre seu predii Gyanda vocati, inter possessiones dictarum parcium Adach et Halaz adia­centis, quedam controversie contencionesque et discessiones exorte fuissent, tamen dicti domini comes Ladislaus et Georgius de Rozgon in eorum ac, aliorum fratrum suorum nominibus et per­sonis ad fac.iem dicti predii Gyanda vocati accedentes, ibidernque per ordinacionem et disposiconem egregiorum et nobilium virorum, videlicet Georgii filii Gywla de Kaza, ac Ladislai de Wech, necnon Nicolai Magni, familiaris domini Ladislai episcopi eccle­sie Agriensis domini ac prelati nostri officialis scilicet de Pys­pewky, item Joannis Dobo de Rwzka, ac alterius Johannis de Chan familiarium dicti domini comitis Ladislai, necnon Anthönii de Zwha et Michaelis de Besenew familiarium dicti Ladislai de Zechen ex voluntate dominorum ipsorum ibi existencium ad talem pacis et concordie devenissent unionem et inter ipsos talem fecis 1 sent ordinacionem, quod ipsi comes Ladislaus et Georgius de Roz­gon super facie prefati predii Gyanda vocati personaliter exi­stentes, in quodam acie cuiusdam monticuli vulgariter Bercz vocati ad modum alicúius littoris sew rippe vulgariter paart appellate a parte dicte possessionis Halaz versus dictam possessionem Adach quasi in medio terre sepefati predii Gyanda tendentis et pre­tense stetissent, ubi unum parvum fossatum in cacumine cuius­dam monticuli circa quandam parvam arborem piri in summitate ramis trbncatam versus deciive sew vallem eiusdem monticuli pro signo fieri fecissent; a quo loco ad plagam occidentalem, videlicet recte versus inferiorem finem ville Athkaar ultra prata m

Next

/
Thumbnails
Contents