Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IX. (Budapest, 1899.)

Okt. 6. magnificus Ladislaus Tbytliews de Bathmonostra similiter per­sonaliter, onus etiam Petri filii sui modo simili super se assump­mendo coram nobis constituti, confessi sunt in hunc modum: quod licet inter ipsos super quibüsdam hominum interfectio­nibus ac aliis iniuriis et dampnorum illacionibus inter ipsos Yalentinum et Ladislaum Thytliews ac eorundem predecessores litis et controversionis matéria hucusque mota et diversimodo ventilata fuerit et diueius pertractata, diverseque littere sentencio­nales divei'sorum iudicum regni extracte contra sese extiterunt; tamen per orclinativam . composicionem multorum proborum et nobilium viroruni pacem parcium zelancium, ad plene pacis taleni devenissent unionem inter ipsos perpetuo duraturam, quod primo omnes lites et controversiones predictas inter ipsos et dictos pre­decessores usque huc sub quacumque temporum diversitate quo­quomodo motas et subortas inter se condescendi et sopiri fecissent et per omnia extinxissent, omnes eciam et quaslibet litteras, tam sentencionales, quani causales, quaslibet negociis super premissis eorundem Valentini et Ladislai, eorundemque predeces­sorum temporibus usque ad presens sub quacumque forma ver­borum contra sese contractas et emanatas vanas, cassas ac. frivolas, exhibitorique nocituras commisissent tali condicione mediante, quod prefatus magnificus Ladislaus Thytliews quendam montem sew promontoriuin Kemenfalwahege, cum vineis in eodeni. ac terris arabilibus cultis et incultis, silvis, nemoribus, virgultis, rubetis, fenetis, pratis, pascuis ad eundem montem Kemenfalwahege sj>e­ctare dinoscentibus, et intra veras metas eiusdem adiacentibus, cum omnibus certis earum utilitatibus, que scilicet omnia pre­missa pro quadam capitalis sentencia, quani prefati condam Mi­ehael de Gadan et Lucas contra egregium condam Ladislaum Thytliews de dicta Bathmonostra, patrem scilicet dicti magnifici Ladislai similiter Thytliews incurrisse perhibentur, pro redem­pcione capitum ipsorum Michaelis et Luce dicto egregio condam Ladislao l^iythews data fuissent- et statuta, eidem Valentino filio Michaelis ac prefatis Gregorio et Johanni filiis Luce pure et simpliciter remisisset et resignasset, immo remisit et resignavit coram nobis perpetuo possidendum. Insuper idem Ladislaus Thy­tliews pro expensis et fatigiis prefati Valentini eidem octavo die festi beati Michaelis archangeli proxime venturi viginti quinque

Next

/
Thumbnails
Contents