Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IX. (Budapest, 1899.)
porcorum adiacere debere prope ipsum fluvium Wayas,' ubi signum metale fecissent; deinde directo transitu per magnum spácium pervenissent ad prefatum lacum Kangyalov, ibique suam finivisset demonstracionem, per quam ipsum castellum exclusisset. Et quia ipse partes in earum possessionariis reambulacionibus diseordes extitissent, idcirco terram contenciosani ad octo aratra, silvam vero dolabrosam in diversis locis existentem ad unum aratrum regalis mensure estimassent, loca vero piscinarum propter carentiam aque estimare non valuissent, item castellum Sembecli, quod pro tunc omnino desolatum extitisset, cum quatuor sessionibus populosis et tribus desertis apud manus dicti Ladislai reperissent, in dominio aliter terrarum litigiosarum ambas partes existere conspexissent. Quibus presentatis, quia eedem littere relatorie id, que ipsarum parcium in sua demonstracione verius et rectius processerit non denotassent, obhoc ipse dominus palatinus easdem partes ad iteratam execucionem premissorum quintodecimo die festi beati Martini confessoris tunc proxime venturo coram testimoniis capituli ecclesie Colocensis fiendam transmisisset, et huius seriem ad octavas festi epiphamarum domini tunc proxime venturas per idem capitulum ecclesie Colocensis [eidem rescribij petivisset. Ab eisdem octavis festi epiphaniarum domini discussio reportate seriei premissorum, primo ipsius condam domini Laurencii palatini, et tandem ipso decedfente, nobisque in ipsum honorem palatinalis officii sublevatis, nostrarum litterarum prorogatoriarum de termino in terminum ventillando ultimatim presentes octavas festi epiphaniarum domini attigisset. Quibus quidem octavis instantibus magister Stephanus canonicus et decanus dicte ecclesie Albensis pro capitulo ipsius ecclesie Albensis cum procuratoriis litteris eiusdem ab una, necnon [Johannes] litteratus de Zenthiwan pro annotato Ladislao Thythews cum procuratoriis litteris nostris ab altéra in nostram venientes presenciam, litteras dicti capituli Colocensis super premissis relatorias dicto condam domino Laurencio palatino rescriptionales, prescriptam iudiciariam commissionem eiusdem [Laurentii palatini] plenarie [in se] fore denotantes, utrinque nobis presentarunt. Quibus presentatis, annotatoque Johanne litterato procuratore dicti Ladislai Thythews in persona eiusdem ad perfectionem dicte iudiciarie commissionis per nos transmitti postulans, prefatus magister 1446. nov. 25. 1447. jan. 13.