Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IX. (Budapest, 1899.)

1396. QOV. 15. 1106. ápr. 18. ipse consideratis fidelitatibus et servieiorum meritis eiusdem Mar­tonos, ipsam terram sibi et suis heredibus, heredumque successo­ribus eontulisset iure perpetuo possidendam; altéra vero, ut puta vestra, feria quarta proxima post festum beati Martini confes­soris, anno Jhesu millesimo tricentesimo nonagesimo sexto pa­tenter emanata explicasset, quod Johanne filio Makó de Ze­tlien, et Paulo filio Andree de Kysezen, ac nobili domina Mar­garetha vocata filia Petri íilii Laurencii de Legenye, consorte eiusdem Johannis íilii Makó pro se personaliter, item pro Petro, Georgio, Clemente et Jacobo filiis ipsorum, ipsis Johanne filio Makó et nobili domina Margaréta consorte eiusdem, necnon pro Laurencio et Petro filiis suis, memorato Paulo filio Andree, onera et gravamina eorum, si idem tompons in processu infrascriptis persistere nollent, in se asumpmendo, coram vobis Jo­hannem filium Makó et nobilem dominam consortem ac Paulum filium Andree, nominibus quibus supra confessum extitisset in presencia vestra pariter et relatum, quod ipsi orpha­neitate nobilium puellarum Elizabet et Clara vocatarum, filiarum Petri íilii Johannis de "Weyke animo indiliati compassivo, ne eedem iuribus paternis orbate habitacula cogerentur pariter pere­grina, in expedicionem et satisfactionem quarte puellari iurium dotaliciorum nobilis domine consortis prefati Johannis de Weyke auie ipsarum, necnon aliorum quorumlibet iur iuri­bus possessionariis antefatorum Johannis aui et Petri patris ipsa­rum, necnon Galli filii fratris dicti Petri, iure naturali et de regni consuetudine provenire debentibus, directam et equalem medietatem dicte possessionis Weyke cum universis et singulis utilitatibus et pertinenciis quibuslibet, et signanter medietatibus sessionis Weyke existentis eisdem nobilibus puellis, ipsarumque heredibus in perpetuum dedissent et contulissent sub expeditoria caucione condicionibusque litteris in eisdem expres­satis; tercia siquidem prefati domini Sigismundi regis privile­gialis, anno domini mellesimo quadringentesimo sexto, quarto decimo Kalendas May, regni autem sui anno decimo octavo sub pendenti duplici et autentico suo sigillo, quo ut rex Hungarie usus fuisset, suborta, continens in se verbatenus et confirmative series et continenciam quarumdam aliarum litterarum suarum

Next

/
Thumbnails
Contents