Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IX. (Budapest, 1899.)
1 1333. szept.28, 1326. decz 1144. aug. 1. után. primo eclita exprimebat, quod Paulo comite filio Poka a parte una, ab altéra vero Andreas pro se et pro fratre suo Nicolao filiis Andronicy coram vobis personaliter constituti, idem comes Paulus fuisset confessus, quod quandam particulam terre eorundem Andree et Nicolai Zenthes vocatam, quam Andronicus páter eorundem eisdem Paulo comite et fratri suo Gregorio pro novem marcys impignorasset, eisdem Andree et Nicolao filiis Amdronicy, idem comes Paulus partém suam de dicta terra sua (pro) aliqua pecunia eisdem reddidisset; tertia quoque ipsarum consimiliter vestra, feria tercia in vigília sancti Michaelis archangeli . anno domini millesimo tricentesimo tricesimo tertio clause emanata continebat, quod Johannes filius báni, et Pethew filius Gregorii fratruelis eiusdem Johannis ab una, ab altéra vero Andreas filius Nicolai coram vobis personaliter constituti, idem Johannes filius bani et Pethew filius Gregorii spontanee eorum voluntati fuissent confessi quod quandam particulam terre, existentem inter possessione Zenthes ab una, parte ab altéra vero Weyke noncupata, que fuisset eis per prenominatum Andreám pignori obligata, racione consanguineitatis et proximitatis, eidem Andree remisissent et resignassent in heredum heredes iure perpetuo possidendam, sub condicionibus et articulis in eisdem litteris declaratis; quarta denique earum modo simili vestra, feria .... proxima post festum nativitatis domini, anno eiusdem millesimo tricentesimo vigesimo sexto clause eclita enodabat, quod Johannes Poka, Pethew et Makó filii Pauli filii Poka coram vobis personaliter constituti, dictum extitisset per eosdem, quod quandam possessionem Nicolaus filius Andronicy, Petro dicto Besenyew pro decem marcis pignori obligasset, et ipsam possessionem ab eodem Petro pro ipsa sumpma pecunie Zenthes et Weyke adiacentem, Honioka nominatam Nicolaus ab eisdem pro pecunia supradicta redemisset, preter tres fertones ita videlicet, quod quocumque processu temporum predictus Nicolaus ipsos tres fertones posset solvere eisdem, tunc ipsi dictam possessionem cum omnibus suis utilitatibus Nicolao meniorato resignare tenerentur sub condicionibus et articulis litteris in eisdem declaratis; quinta siquidem earum prefati comitis Georgii adiudicatorias vobis directa, hic Bude qu die octavarum festi beati Jacobi apostoli, anno domini millesimo quadringeute-