Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IX. (Budapest, 1899.)
sue racionis, per eumdem vive vocis oraculo sponte confessum extitit eomodo, quod ipse Ladislaus animo deliberato omnes et totales possessiones, predia et porciones suas possessionarias ubivis intra ambitum regni Hungarie habitas et existentes, puta integras possessiones Elek et Saag ac predium Zyntlieeghaz, necnon porcionem in dicta Vassan in Zarand, ac directas medietates possessionum Mehes et Swuelthen vocatarum in Bekes comitatibus existentes, cum omnibus utilitatibus, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, silvis, pratis, nemoribus, molendinis, aquis aquarumque decursibus, campis, pascuis et generaliter cunctis utilitatum integritatibus ad easdem et idem legitime spectantibus, nobilibus domine Barbare filie sue carissime, consorti vero Valentini de Zokol, ac puelle Agatbe, íilie dicte domine Barbare, per easque prefato Valentino sponso suo tum pro eo, quia regia serenitas prefatam dominam Barbaram filiam suam in dictis possessionibus, predio et porcionibus possessionariis in heredem et masculinum secum prefecerit atque creaverit, tum etenim, quia prefatus Valentinus in certis ac variis suis necessitatibus, presertim in defensione predictarum possesssionum, preclii et porcionum possessionariarum, mutuacionibus eciam pecuniarum ad mille florenos puri auri se extendentes exposuerit et sibi concesserit, dedisset, donasset et contulisset, imo prefatus Ladislaus, prout ex relacione predictorum nostrorum testiinoniorum percepimus, dedisset, donasset et contulisset in filios filiorum, beredum per heredes, iure perpetuo et irrevocabiliter possidendas, tenendas pariter et habendas, nichilominus prefato Valentino pro eisdem mille florenis auri titulo pignoris obligasset talibus eciam condicionibus interiectis, quod prefatus Valentinus res parafernales condam nobilis domine Raxonia vocate consortis sue, necnon similiter res parafernales nobilis domine Kathko vocate, moderne consortis sue post eius decessum solvere et satisfacere deberet et teneretur, alias eciam universas causas et lites suas temporum in processu emergendas nomine ipsius Ladislai, vita scilicet sua durante honorifice nutrire, protegere atque defensare (et) contra quoslibet impetitores teneretur conservare, in cuius rei memóriám, firmitatemque perpetuam presentes litteras nostras privilegiales pendenti sigillo nostro munimine roboratas duximus concedendas, salvo iure ecclesie nostre predicte. Dátum per manus magistri