Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VIII. (Budapest, 1895.)

1349. sept. 22. 1353. jul. 1. 1361. máj. 27. 1378. jan. 21. proximus eorum supportare studuisset, predictas possessiones suas Syd et Creua ac quartam partém eiusdem possessionis Daroch ipsos contingentem dedissent et contulissent eidem magistro Jo­hanni et suis heredibus perpetuo possidendas sub expéditoria caucione litteris in eisdem expressata. Altéra quoque ipsarum memorati scilicet conventus de Lelez octavo die octavarum festi nativitatis virginis gloriose anno domini M CCC quatragesimo nono confecta edocebat, (előadatik majdnem sző szerint a II. kö­tetben 279. sz. a. 401. lapon közölt okmány, 1. ott). Adhuc iidem Nicolaus et Stephanus in contrarium premissarum litterarum quasdam quinque litteras prohibitorias omnino clause confectas nostrum produxerunt in conspectum; quarum prime series verbá­lis sequitur esse talis: Nos magister Thomas vicecomes magistri Marochuk de comitatu Beregh et iudices nobilium de eadem, damus pro memória, quod in congregacione nostra generáli uni­versitati nobilium dicti comitatus in octavis nativitatis beati Johannis baptiste in villa Ordo celebrata nobilis domina uxor videlicet Ladislai filii Johannis cle Daroch unacum duobus filiis suis, scilicet Stephano et Laurencio in tenera etate constitutis, de medio aliorum causidicorum coram nobis exurgendo, per modum protestacionis significare curavit, quod magister Johannes filius Ladislai de Yarada dimidietatem dicte possessionis Daroch ac quandam terram Syd vocatam, que predictis filiis suis iure here­ditario dinosceretur pertinere, in ipso comitatu Beregh existen­tes, pro se niteretur perpetuare quem quidem magistrum Johan­nem ipsa domina in personis annotatorum suorum filioruni ab occupacione et perpetuacione ipsarum climidietatis possessionis Daroch et terre Syd facie ad faciem prohiberet et prohibuit co­ram nobis. Dátum die et loco supradicto anno domini M CCC quinquagesimo tercio. — Altéra vero earundem dicti capituli Agri­ensis in octavis festi corporis Christi anno eiusdem M CCC sexa­gesimo primo, et tertia prenotati conventus cle Lelez in festő beate Agnetis virginis anno Ihesu M CCC septuagesimo octavo confecte enodabant, quod prefatus Stephanus filius Ladislai in sua ac Laurencii, Thome, Johannis et Bartholomei ac Yalentini fratrum suorum carnalium personis, primo in presencia dicti capi­tuli Agriensis, tandemque coram prefato conventu de Lelez com­parendo, facta prius protestacione, prefatos Nicolaum et Domini-

Next

/
Thumbnails
Contents