Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VIII. (Budapest, 1895.)
de Danobio ílueret seu exiret, quos videlicet fauces ipse Ladislaus Haromaghthív vocari, ipsumque fiuvium non Vayas sed fiuvium Danobii fore dixisset, ubi in margine sew ripa eiusdem fluvii a plaga septemtrionali arborem tremuli vulgo Nayarfaa dictam pro signo met-ali terrarum consignassent; inde per silvam in quadam via quasi ad occidentem longe transeundo, venissent ad quandam voraginem rotondam, quam ipse procurator agentis aram porcoruiii, pretitulatus vero Ladislaus Kezeplcuth vocari asseruisset, ubi ad quandam arborem tremuli pro signo metali terrarum fecissent. Dehinc versus occidentem quasi per unum milliare per prata et arundineta transeundo pervenissent ad piscinam Kcingalo alio nomine Kengéles vocatam, quam idem Ladislaus similiter Kengeles nominari dixisset, asseruisset etiam, quod ipse inibi cum prefato capitulo non commetanearetur, et ibi ipse procurator capitularis suam demonstrationem terminasset. Post hec autem prefatus Ladislaus dictas possessiones Lak et Paliporth a parte dicte possessionis Eelzekchew per metas et cursus metales in dicta clausula contentas et expressos hoc ordine peragrasset quod primo incepisset a plaga meridionali in tribus faucibus inter paludem et arundineta existentibus, ubi pro nunc aqua ílueret, quam quidem aquam ipse Ladislaus de fhivio Vayas fluere, dictus vero procurator ipsius capituli, dictos fauces Haramagh, ipsumque fiuvium Hozzothow vocari dixisset. De hinc versus eandem plagam meridionalem quasi per médium milliare per arundineta et paludes venissent ad finem cuiusdam parve silve superiorem Keslcenerdeye vocate, iuxta piscinam Chynchone ipsius capituli existentis. Post hoc parvum eundo similiter per arundineta venissent ad quandam lacum rotondam, quam ipse Ladislaus aram porcorum, prefatus vero procurator iamtacti capituli Chydere vocari dixisset, ubi in margine eiusdem signum metale terreum fecissent. Deinde parvum eundo declinassent quasi ad partém orientalem, et iuxta piscinam Aptore vocatam ipsius capituli, a dicta plaga orientali satis longe procedendo, venissent usque predium Posteleke abbatis de Chykador, ubi ipse Ladislaus suam reambulationem finivisset. Et quia ipse partes in earum reambulationibus possessionariis discordes extitissent, oh hoc terram contenciosam inter' démonstrationes partium in lite remanentium, visa sui qualitate et quantitate, una cum aliis probis viris ad quatuor aratra, silvam