Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VIII. (Budapest, 1895.)
ex adverso, quod tempore premisse possessionarie statucionis dicto Ladislao Jakch fiende pro eo in personis eorundem in causam attractorum contradictio facta fuisset prenotata, quia prefatus actor per premissam suam possessionariam reambulacionem et metarum consignacionem magnas particulas terrarum arabilium, silvarum et pratorum ad dictam possessionem Daroch ac predium Syd appellatum eorundem in causam attractorum spectantes occupare et ad dictam possessionem suam Kazon applicare voluisset, ipsi autem nobiles de Daroch et de Yarada super dictis eorum possessione et predio litteras haberent metales, in termino ulteriori per nos eis dando exhibendas. Unde nos hiis perceptis iudicando commisinius eo modo, ut prefati nobiles de Yarada et de Daroch universas litteras eorum metales, si quas super predictis eorum possessione et predio haberent confectas, in octavis festi beati Michaelis archangeli nunc venturis in curia regia nostri in presencia contra prefatum Ladislaum Jakch de Kwsal exhibere teneantur, ut hiis visis iudicium et iusticiam facere valeamus inter partes in premissis, prout dictabit ordo iuris. Datuni vigesimo die congregacionis nostre predicte in loco memorato, anno domini millesimo quadringentesimo tricesimo quinto. Papíron, hátlapján viaszpecsét töredékeivel. 2. 1042. Közli: Illésy J, 1435. Erdőd, aug. 19. Thallóczi Frank leevei főispán thovankuti népeinek Töttős László szentgyörgyi népeivel támadt ügyét választott birák Ítélete alá bocsátja. Nos Frank de Tallowcz comes Kovynensis ac capitaneus Nandoralbensis etc. memorie commendamus, quod licet inter populos et jobagiones in possessione nostra Thovankwth commorantes ab una, et similiter inter populos et iobagiones Ladislai Tytheus in possessione sua Zenthgywrg vocata commorantes nonnulle rixi, clampna, et spoliationes mote fuissent et exorte, tamen nos volentes, ut inter partes concordia haberetur iustitia mediante, pro eo nos unacum Sebastiano de Thymak famulo eiusdem Ladislai Tythews difinffímus (így) et determihavimus ZICHY-CSALÁD OKMÁNYTÁRA. VII. KÖT. 3(5 385.