Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VIII. (Budapest, 1895.)

371. 1434. Buda, nov. 25. Zsigmond király utasítja a szekszárdi conventet, hogy Czobor Jakabnak az akasztói vámszedő ellen emelt panaszát vizsgálja meg. Sigismundus dei gracia Romanorum imperátor semper augu­stus ac Hungarie, Boliemie, Dalmacie, Croacie etc. rex fidelibus suis conventui ecclesie Saxardiensis salutem et gratiam. Dicitur nobis in persona egregii Jacobi Zubory de Pathay, quomodo uni­versi et singuli jobbagiones eiusdem in dicta possessione Pathay et eius pertinenciis commorantes a temporibus antiquis et diuturnis, cuius memória non haberetur, huiusmodi consvetudine usi fuissent et gavisi, ut dum et quandocunque aliquis eorundem jobbagionum prefati Jacobi ad tributum seu thelonium possessionis Akaztho vocata exigi solitum accedere habuisset, nullus eorundem jobba­gionum, licet idem theloniator eundem transivisset, infra spácium unius septimane preter unum denarium nihil plus tributo in eodem persolvisset; tamen quidam Stephanüs officialis et tributarius magistri Leonardi canonici ecclesie Albensis ex commissione pre­fati domini sui, dictam pristinam consvetudinem transcendendo et non conservando, a quodam Gallo Chonka, jobbagione ipsius exponentis, pridem centum et sexaginta denarios indebite exi­gisset potencia mediante, in preiudicium ipsius et dampnum valde magnum. Super quo fidelitati vestre firmiter precipiendo manda­mus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedi­gnum, quo presente Andreas de Hanyk, vei Georgius de Kormay, aut Blasius sin Paulus de Gombolagh, sive Jacobus ceu Stepha­nüs Mod de Harthan, neve Stephanüs filius Blasii de Ryka et Dionisius de Halmy aliis absentibus homo noster, ab omnibus, quibus incumbit, meram de premissis experiatur veritatem, quam tandem nobis fideliter rescribatis, presentes autem, absentibus sigillis nostris, sigillo reverendissimi in Christo patris domini Georgii archiepiscopi Strigoniensis per nos constituti fecimus consignari. Dátum Bude, in festő beate Katlierine virginis et martiris, anno domini M CCCC XXX quarto. A conventnek 1435. jan. 19. kelt jelentéséből, amely szerint Halmi-i Dénes István fráterrel jan. 17-én a vizsgálatot megejtvén, a panaszt igaznak találta. Papiron, zárlatán a pecsét töredékeivel 215. C. 23. Közli: Köszeghy S. ZICHY-CSAI.ÁD OKMÁNYTÁRA. VII. KÖT. 35

Next

/
Thumbnails
Contents