Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VIII. (Budapest, 1895.)
rino, et dictus Micliael pro Johanne filio Jacobi de Eghazasswr, quorum onera in se susceperunt ex una, parte vero ab altéra Gallus et Michael filii Stephani de Ilka suis, ac Katherine et Elene sororum suarum uterinárum in personis, quarum onera suo modo susceperun f, nostram personaliter venientes in presenciam, vive vocis oraculo sponte et libere confessi sunt in hunc modum, quomodo prefati Petrus, Michael et Stephanus, nominibus quibus supra, eisdem Gallo, Michaeli, Katherine et Elene pro quarta [pueljlari, rebus parafernalibus et dotalicio olim dominam Elizabet, filiam condam Petri filii Nicolai de dicta [Eghazjasswr de universis porcionibus possessionariis iamdicti condam Petri filii Nicolai in eadem Eghaz[asswr habijtis concernentibus, pro dictis rebus paraphernalibus et dotalicio septuaginta duos fiorenos per centum de li jbet videlicet florenis conputando de moneta quatring plene et integre persolvissent, et pro memora[ta quarta] puellari quandam particulam terre eorum intra metas dicte possessionis Eghazasswr a parte pos[sessionis] ka in insula Keskeny vocata habitam, cuius quidem particule terre princípium inciperet in aqua Zvmand [voca]ta, et inde iret quedam sémita versus meridiem usque ad metas possessionis monialium Vyhel vocate, et inde consequenter versus orientem tenderet eadem particula terre usque ad metas dicte possessionis Ilka, et transiret iterato in predictam aquam Zymand, cum aquis piscaturis, silvis, pratis, ceterisque quibuslibet utilitatibus et pertinenciis ad eandem particulam terre spectantibus quovis nominis vocabulo vocitatis, perpetue et irrevocabiliter cum omni plenitudine iuris hereditarii dedissent, tradidissent ac realiter assignassent, imo dederunt, tradiderunt et assignaverunt coram nobis taliter, quod ex ambarum parcium voluntate in sémita prenotata fieri debeat fossatum seu interscicium vulgo megye vocatum, et quod quocunque temporum in successu prefati Gallus, Michael, Katherina et Elena., aut ipsorum heredes, vei eorundem legitimi successores et posteritates, dictam particulam terre cum suis pertinenciis vendere, vei a se quoquomodo alienare vellent, hoc facere nequeant, neque possint, nec prius iuxta regni laudabilem consvetudinem dictos Petrum, Michaelem et Stephanum vei eorundem heredes et posteritates, an dictam particulam terre ad se reeipere velint, ammoneant et [absque] eorundem consensu aliis dare vei vendere