Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VIII. (Budapest, 1895.)

prenominatos Dominicum de Kysuarada ac fratrem et filios eius­dem modo premisso facere procuraverint, tamen quia memorati Johannes filius Stephani avus et Ladislaus páter ipsius Stephani in prescripto anno domini M CCC quatragesimo primo memora­tam possessionem Syd ac dictam quartam partém prefate posses­sionis Daroch pro premissa quantitate pecunie prelibato Johanni filio Ladislai avo scilicet pretactorum Nicolai et Pelbardi eorum­que heredibus universis sub premissa expeditoria caucione coram prefato capitulo Agriensi in perpetuum dedisse et contulisse, tan­demque prefatus Johannes filius Ladislai prenótatam quartam partém dicte possessionis Daroch a reliquis tribus partibus eius­dem per metas supra scriptas sequestrasse et separasse, postre­moqué pretitnlatus condam comes Jacobus de Scepes tempore reoptencionis prefate medietatis meridionalis dicte possessionis Daroch per prefatum Stephanum coram ipso modo premisso facte. pretaxatas possessionem Syd ac quartam partém dicte alterius medietatis ipsius possessionis Daroch a parte septemtrionali ad­iacentis eidem Dominico filio Johannis in perpetuum adiudicasse, in prescripto eciam anno domini M CCC quinquagesimo tercio primo, prefata nobilis domina mater dictorum Stephani et Lau­rencii filiorum Ladislai in personis eorundem tamquam puero­rum in tenera etate constitutorum in presencia dictorum magistri Thome comitis et iudicum nobilium premissam prohibicionem fecisse, et demum anno in eodem tempore premisse reambulacio­nis, metarumque ereccionis et statucionis dicte possessionis Syd prefati duo iobbagiones annotati Ladislai filii Johannis pretaxa­tos Stephanum et Laurencium filios eiusdem Ladislai pueros in ulnis suis baiolando illic adduxisse et sic in personis eorundem statucioni dicte possessionis contradictorie obviasse ex premissis reperiebantur: o b hoc prelibati Stephanus et Laurencius filii Ladislai fratresque eorundem prenotati tempore donacionis et perpetuacionis dictarum possessionis Syd et quarte partis ipsius medietatis possessionis Daroch per prefatos Johannem et Ladis­laum avum et patrem eorundem, memorato Johanne filio Ladislai de Yarada avo dictorum in causam attractorum facte in rerum natura minimé extitisse, sicque pretacti Nicolaus et Stephanus de Daroch virtute et vigore prenotatarum litterarum prohibito­riarum per eundem Stephanum in sua et dictorum fratrum suo­1341. 1353 1 l

Next

/
Thumbnails
Contents