Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VIII. (Budapest, 1895.)

1 1363. ept. 10. cambium perpetuo tradiderint, tamen ipse dictis inpignoracioni et perpetuacioni consensum non prebuisset et ex eo eandem reha­bere vellet iusticia mediante, et ibidem quasdam litteras annotati conventus de Lelez prohibitorias, in anno domini M CCC sexa­gesimo tercio, die dominica proxima ante festum exaltationis sancte­crucis emanatas eidem comiti Jacobo presentasset declarantes^ quod Stephanus filius Ladislai sua, ac Laurencii, Thome, Johan­nis et Bartholomei fratrum suorum uterinorum in personis ad ipsius conventus accedens presenciam dixisset protestando, quod Johannes filius Stephani avus et Ladislaus páter ipsorum pre­missam medietatem predicte possessionis Daroch vocate a parte meridionali adiacentem Nicolao et Dominico filiis Johannis de Warada niterentur alienare et perpetuare, quosquiclem avum et patrem ipsorum ab omnimoda alienacione, vendicione et perpe­tuacione predicte possessionis medietatis racione hereditarie suc­cessionis, predictos vero filios Johannis et alios quoslibet ab omnimoda occupacione et recepcione eiusdem prohibuissent. Qui­bus quidem litteris exhibitis, eodem procuratore ipsius Dominici eundem prefatum Ladislaum patrem ipsius Stephani actoris iuxta suum assumptum in facto medieta.ftis dicte] possesionis Daroch expedire postulante, quia prefatus Mathe procurator ipsius La­dislai predictum Dominicum filium Johannis in facto dicte pos­sessionis a prefato Stepliano filio suo expedire non posse, eandenl­que medietatem ipsius possessionis non pro tanta pecunie dam per dictos avum et patrem suos predictis Johanni et Nicolao tradita fuisset, sed in eius estimacione condigna se redimere velle asseruisset, pro eo idem comes Jacobus dictam medietatem . . . . s Daroch a dicto Stephano per dictos avum et patrem suos alienatam per regium et dicti capituli Waradiensis homines esti­mari faciendo, eandem ad septuaginta tres et mediam marcas nec non fiorenum unum estimátam fuisse ex litteris d . . . medié­tatem cum omnibus suis utilitatibus, facta prius per eundem Stephanum iamfato Dominico filio Johannis congrua solucione prescriptarum septuaginta puta dicte medietatis eidem Stephano filio Ladislai, prescriptam quoque quartam partém dicte alterius medietatis antedicte possessionis Daroch et prelibatam possessionem Syd annotato Dominico filio Johannis parciumque ip . . . asset ac easdem ipsis partibus per regium et pretacti con-

Next

/
Thumbnails
Contents