Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VIII. (Budapest, 1895.)

318. 1431. jul. 11. Az egri káptalan előtt János éneklő kanonok Ábrányi Balázszsal perüket illetőleg egyezségre lép. Nos capitnlum ecclesie Agriensis memorie commendamus, quod lionorabilis vir dominus Johannes cantor, socius et conca­nonicus noster personaliter ab una, parte vero ab alia Blasius filius Petri de Abran similiter personaliter coram nobis constituti, dixe­runt et sunt confessi in hunc modum: quod licet idem dominus Johannes cantor unacum eodem Blasio ratione et pretextu qua­rumdam iniuriarum, primo coram domino vicario dicte ecclesie nostre, et tandem in presentia domini vicarii alme ecclesie Stri­goniensis in lite processerit, adversusque ipsum Blasium terminos iuridicos complendo, ipsum vigoribus litterarum annotati domini vicarii ecclesie Strigoniensis exinde confectarum tamquam contu­macem denuntiari et excommunicari fecerit, tamen ordinativa compositione nonnullorum proborum virorum pro pace inter eos fienda laborantium interveniente, facto in eodem taliter concor­dassent, ut quia prefatus Blasius ipsi domino Johanni cantori de prescriptis iniuriis omnimodam et condignam, ut debuisset, inpendisset satisfactionem, ipsumque per omnia placavisset, oblioc prescriptus dominus Johannes cantor antedictam litem adversus eumdem Blasium previa ratione motam, tamquam sopitam et ina­nem supersedere et condescendere faciendo, eumdem superinde reddidisset et commisisset expeditum, quitum, per omniaque abso­lutum, universasque litteras facto in premisso exortas, videlicet iudiciales, citatorias, adiudicatorias, terminorumque completiones et excommunicatorias et alias quasiibet causales ubilibet et sub quacumque forma verborum quoquomodo emanatas et fieri pro­curatas mortuas, vanas, cassas et inanes, exhibitoribusque earum nocituras relinquendo et committendo, imo concordarunt, expe­ditum commisit, mortiíicavitque et cassavit coram nobis harum nostrarum testimonio litterarum. Dátum feria quarta proxima ante festum beate Margaretlie virginis et martiris, anno domini millesimo quadringentesimo tricesimo primo. Papíron, hátlapján pecsét maradványaival. 214. 148. Közli: Magyar Zs.

Next

/
Thumbnails
Contents