Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VIII. (Budapest, 1895.)

ad dictas trés metas, ubi iidem procuratores dicti domini epi­scopi eorum ostensionem finivissent, et semper ostensionibus dic­torum nobilium annotati procuratores episcopales contradixissent. Demum vero iidem procuratores episcopales eorum reambulaci­onem et metarum ostensionem a parte ipsius possessionis Patroh prefati domini episcopi lioc ordine peragrassent, quod licet ultra eandem possessionem Patroh vocatam per naves ad partém sep­temtrionalem versus possessionem Dombrad per magnum spácium ad siccum transretassent, et ele ipso sicco ad paludes certa loca notabilia et signanter Pathazig ethe signo et nomine digito demon­strassent, tamen quia per inmeabiles paludes et arundinum den­sitatem ad debitam demonstrációnem metarum per plagarum observacionem faciendo transire non voluissent, plagas tamen in dictis litteris annotati domini Karuli regis contentas penitus deviando, ob hoc estimacione in ipsa terra litigiosa inter dictas possessiones Berench, Ayak et Patroh vocatas minimé facere valu-, issent; deinde versus aquilonem tendendo, in quadam via publica pervenissent ad quandam silvam glandinosam, (et) via in eadem procedentes pervenissent ad quoddam stagnum aque, a parte meri­dionali eiusdem vie existens via, de eadem per parvum spácium exeundo ad septemtrionem, et in medio eiusdem silve reperissent unum parvum campum seu mundum locum, quem iidem procura­tores episcopales pro predio dicte possessionis Berench esse reci­tassent, ubi Thomas de Mada in personis Benedicti et Sigismundi de Bachka, necnon Petri filii Thome de eadem Bachka contradixis­set, asserendo eandem silvam inter metas possessionis Kekche existere; deinde viam per eandem pervenissent ad dictam posses­sionem Kekche et eandem ad aquillonem relinquendo et eundo,. retro [h]ortos iterum cessissent ad dictam viam, et semper via in eadem pervenissent ad quandam aquam Esthwanhyda apellatam r ubi idem Thomas in personis dicti Nicolai et Pelbardi de dicta AVarada contradixisset, asserendo eandem aquam inter metas possessionis eorum Dewge vocitatam existere; dehinc eandem aquam transeundo per parvum spácium, et declinando ad meri­diem ad silvam magnam, que scilicet silva, prout iidem procura- \ tores retulissent Eger vocaretur, et pervenissent ad quoddam pra­tum, ubi relinquissent commetaneitatem dicte possessionis Berench et assumpsissent contrarium terre Ige vocate, quam scilicet pos-

Next

/
Thumbnails
Contents