Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VIII. (Budapest, 1895.)
«xistentem a parte aquillonali, uti ipse actor idem pratum Stypamezey fore recitasset, dictus autem procurator ipsius prioris in causam attracti nullo nomine nominasset, ubi signum fecissent, quem pertranseundo venissent ad quandam arborem ilicis absque aliqua consignatione crucis repertam, quam consignassent, post liec vero eadem plaga servata attigissent duas arbore. iliceas penes .... stantes quas consignassent; deinde versus eandem partém occidentalem, et penes eundem fluvium Stypa in bono spatio eundo venissent ad quendam locum, ubi in portu eiusdem fluvii domi . . . extitissent, et prope quendam locum, uti ipse procurator domini prioris pratum Stypamezey fore et metam terream fuisse denotasset, ipsis tamen nec meta terrea, neque pratum apparuisset, ubi signum de terra; demum vero penes eundem fluvium ad eandem plagam occidentalem parum eundo venissent ad quendam locum, ubi quadam vena exsiccata tempore inundationis aquarum de dicto fluvio Stypa egrederetur, quam dictus procurator annotati domini prioris pro loco paludoso recitasset, ubi signum de terra fieri fecissent, et ibi terminassent. Hiis itaque peractis, quia dicte partes in huiusmodi earum possessionariis reambulationibus et metarum demonstrationibus ubique discordes extitissent, et sibi invicem contradixissent, oblioc ipsi silvam contentiosam glandinosam ad unum aratrum regalis mensure unacum aliis probis viris illic existentibus non mensurando sed visu considerando sufficere estimassent, de proventibus autem ipsius silve glandinose annuatim ut partes ambe asseruissent, pro decimis quinque porci recipi i^ossent et extorqui. In domínium autem dicte terre litigiose ambas partes contentiose existere reperissent, in demonstrandis autem dictis metis iuxta tenorem dictarum litterarum ipsius capituli Agriensis verius et rectius ipsos Pelbardum actorem et Mathiam presbiterum procesisse, ac metas dicte possessionis Mark veriori et rectiori modo ostendisse constientiose intuiti extitissent. Series siquidem premissorum ad octavas festi beati Michaelis archangeli nunc proxime affuturas legitime perdurandas vestre sublimitatis in presentiam duximus reportandas. Dátum quinto die octavi diei festi beati Jacobi apostoli supradicti, anno domini millesimo quadringentesimo vigesimo nono.