Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VIII. (Budapest, 1895.)

Kompolth de Nana pridem iudicis curie regie. ratione potentiarie occupationis et conservationis sui iuris possessionarii in facto potentie contra ipsum convietus extiterit, rationeque huius iura possessionaria pro tertia parte estimationis eorumdem iurium ipsius convieti sibi statuta fuerint, ipseque usque nunc eadem possi­derit, tamen quia Briccius filius Emerici de dicta Zakol, fráter patruelis annotati Georgii convicti eadem iura possessionaria ab ipso pro triginta tribus florenis presentis monete, in quibus ipse eadem iura eidem Briccio relaxasset et remisisset, redemisset et sibi plenarie persolvisset, ideo ipse eundem Briccium super premissis triginta tribus florenis, ac universorum iudiciorum gra­vaminibus, dempto omagio annotati Georgii convicti, in quibus prefatus Georgius contra ipsum ordine iudiciario in predicto facto convictus extitisset, reddidisset et commisisset expeditum, immo reddidit et eommisit, remisitque et resignavit coram nobis testi­monio presentium mediante. Dátum Bude, in dominica oculi, anno domini millesimo quadringentesimo vigesimo nono. Papiron, hátlapján pecsét nyomaival. 218. 58, közli: Magyar Zs. 251. 1429. Szeged, mart. 4. Szeged város tanúsítja, hogy a Bezeldeg birtok mellett megrabolt Theperch György és társai szegedi polgá­rokat Töttös László özvegye kárpótolta. Nos Emericus dictus Kouazdi iudex et iurati cives ac uni­versi hospites de Zegedino memorie commendamus tenore presen­cium significantes quibus incumbit universis, quodcum viri providi, ut puta Gregorius Theperch, Anthonius Bolonia, Stephanus Bercel dicti, nostri videlicet cohospites, personaliter coram nobis compa­rendo, oraculo vive vocis sunt confessi eomodo, quod dum ipsi pro acquirendis victuum eorum necessariis, cum eorum mercibus ad Barania proficisei extitissent, et circa possessionem magnifice domine relicte Ladislai Thethws de Bathmonostra Bezeldeg voca­tam ab extra condescendissent, uti moris est viatoribus, tunc quidam iobbagiones iam dicte domine, in eadem possessione sua Bezeldeg residentes, preconcepta raneoris malicia, manibus armatis ad eos­dem Gregorium, Anthonium et Stephanum irruentes, bona eorum 24*

Next

/
Thumbnails
Contents