Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VIII. (Budapest, 1895.)

clicti Thethws de Bathmonostra patenter emanatis, per modum proclamate congregationis coram nostro testimonio fieri clebenti­bus nobis directis sumpmo cum honore receptis, per omnia hunc tenorem continentibus: Sigismundus dei gratia Romanorum rex semper augustus ac Hungarie, Bohemie, Dalmatie, Croacie etc. rex fidelibus nostris magnificis Johanni de Maroth ac Petro Cheh de Leua banis nostris Machoviensibus vei vicecomitibus eorundem et iudicibus nobilium comitatus Bodrogiensis salutem et gratiam. Ex querulosa insinuatioue fidelis nostri Johannis The­tliews da Bathmonostra nostra intellexit serenitas displicenter, quod quia ipse in quadragesima nunc proxime preterita quosdam familiares Jacobi Garazda in actu latrocinii deprehensos rotari et plecti fecisset debita pena iustitia mediante, pro eo prefatus Jacobus Garazda asserens clictos suos familiares in premissis immunes et innoxios extitisse, eundem exponentem 11011 in dicto comitatu Bodrogh, in quo premissa patrata sunt, sed in sede iudiciaria vicecomitum vestrorum et iudicium nobilium comitatus Tholnensis in causam attraxisset, ipsum ratione previa per huius­modi litium multipliciter aggravari satagendo in suum preiucli­cium et dampnum valde magnuin. Et quia nos neminem nostro­rum fidelium, qui talismodi .malefactores pena debita pro eorum demeritis duxerent plectendos, dispendium aliquod, sew dampnum exinde reportare, quin potius de ipsius facti veritate per vos certo certius volumus edoceri; fidelitati igitur vestre firmissimo nostro regio, omnino aliter habere nolentas, mandamus sub edicto, qua­tenus receptis presentibus universos nobiles et alterius cuiusvis sátus et Conditionis possessionatos homines dicti comitatus de Bodrogh, signanter vero vicinos et commetaneos possessionum eiusdem Johannis ThethuS, in quibus seu quorum pertinentiis premissa patrata existunt, ad sedem vestram iudiciariam ad unum certum terminum sedis eiusdem per . . . proclamate congregationis convo.care faciendo ipsos et eorum universos coram testimonio capituli ecclesie Colocensis, quod per ipsum capitulum ad id serie presentium transmitti iubemus, ad fidem eorum deo debitam, fidelitatemque nobis et sacro nostro diademati observandam, tacto insuper dominice crucis signo, per ipsos et eorum quemlibet pre­standum super eo, utrum dicti familiares annotati Jacobi Garazda per pretactam Joannem Thethvs seu homines et familiares suos

Next

/
Thumbnails
Contents