Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VIII. (Budapest, 1895.)

Sept. 15. f Jul, aa. aureis, deauratum, que omnia predicta equitatis iure vellet reha­bere. Quo percepto nobilis Michael Danch vocatus cum procura­toriis litteris conventus de Lelez in persona nobilium virorum Jacobi, Georgii filiorum Nicolai, Petri tilii Stephani et Grisogo­nis presbiteri responderat ex adverso quod de dictis rebus et bonis unum crinale de auro et clue stragule ac unum scrinium aput eosdem pro presenti essent reposita, de aliis autem omni­bus premissis nichil habere respondebat; quibus omnibus percep­tis dictus Michael procurator iamdicti nobilis Sigismundi per nos requisitus, se omnia predicta per ipsum adversus iam fatos nobi­les testimonio sufficiente comprobare posset legitime; quo facto idem procurator iamfati nobilis Sigismundi in persona eiusdem cum vicinis et commetaneis eiusdem universis omnia predicta sic fieri, in termino ulteriori per nos eidem dando se probaturum referebat. Cum nos octavum diem festi nativitatis virginis Marié ad comprobacionem omnium premissarum assignare voluissémus adiudicando, tunc prefatus Michael Danch vocatus, procurator eorundem nobilium, quasdam litteras vestre serenitatis precepto­rias et cause introductorias nobis exhibere curavit in hec verba: Sigismundus dei gratia Romanorum rex semper augustus ac Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croatie etc. rex, fideli suo liono­rabili viro domino vicario ecclesie de Thasnad in spiritualibus generáli salutem et gráciám. Dicitur nobis in personis Jacobi et Georgii filiorum Nicolai, ac Petri filii Stephani, et Grisogonis filii Georgii filii Stephani ele Charnavada, quod in causa inter ipsos ab una, parte vero exaltera Sigismundum filium Stephani de Megges vestri in presencia vertente, vos iudice haberent pro suspecto; et quia in presencia iudicis suspecti non sit tutum litigare, fidelitati igitur vestre firmiter precipimus et mandamus, quatenus predictam causam recto iuris tramite iudicare debeatis partes inter easdem, et si prefatus Jacobus et alii predicti de hiusmodi vestro iudicio contentari noluerint, ex tunc ipsam cau­sam cum serie vestre adiudicacionis in curiam nostram, nostre prelatorum et baronum nostrorum examini et discussioni trans­mittere debeatis, gravamine sine omni, partibus predictis terminum coram nobis per eundem vestris litteris assignando competentem, et secus non facturi. Dátum Bucle, feria secuncla proxima post festum beati Marié Magclalene, anno domini millesimo quadrin-

Next

/
Thumbnails
Contents