Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VIII. (Budapest, 1895.)

1 ' Sept. 23. Nov. 1. sertim a vicinis et eommetaneis predictarum possessionum Zentli­gergh et Mathywsfalwa nobilibusque comprovincialibus predicti comitatus coram testimonio capituli ecclesie Colocensis, quod per ipsum capitulum ad id serie presencium transmitti iubemus, ad fidem eorum Deo debitam, fidelitatemque nobis, et sacro nostro regio diademati observandam, omnis dissimulationis subterfugio procul moto, de premissis meram et omni modam experiamini cer­titudinis veritatem. Et qualiter vobis ex huiusmodi diligenti scru­tinio exinde constare poterit certitudo veritatis, per vos in vestris et dictum capitulum in suis litteris nostre fideliter rescribi volu­mus maiestati. Dátum in Tata, sabbato proximo ]>ost festum beati Mathei apostoli, anno domini millesimo quadringentesimo vigesimo quarto, regnorum nostrorum anno Hungarie etc. XXX VIII Romanorum XV et Bohemie quinto. Xos igitur mandatis eius­dem vestre sublimitatis semper in omnibus obedire cupientes ut tenemur, nostrum hominem videlicet Ladislaum chori ecclesie nostre antedicte presbiterum ad premissa fideliter peragenda nostro pro testimonio duxissemus destinandum, qui tandem exinde ad nos reversus et per nos diligenti scrutinio requisitus nobis retulit isto modo, quod ipse sabbato proximo ante festum beati Emerici ducis de novo preteritum, ad sedem iudiciariam univer­sorum nobilium comitatus de Bodrogh in eadem celebrare con­suetam, ubi universi nobiles dicti comitatus ad eandem sedem fuissent congregati, sedem faciendo, ibique ipso nostro testimonio et dictis vicecomitibus et iudicibus nobilium presentibus primo Stephanus, Petrus, Andreas filius Johannis, Mathias et Gregorius filii eiusdem Johannis, Stephanus filius Valentini, Andreas filius alterius Johannis, Benedictus filius Laurentii, Michael filius Emerici, Emericus filius Johannis, Johannes filius Stephani, Ja­cobus filius Demetrii, Gregorius filius Beneclicti de Boroth, Augus­tinus filius Johannis, Mathias filius eiusdem, Johannes filius Blasii. Blasius filius Gregorii, Nicolaus filius Pauli, Dionisius filius Jo­liannis, Bartholomeus filius Stephani. altér Bartholomeus filius Johannis, Michael filius Michaelis, Paulus filius Blasii, Michael filius Johannis, Philippus filius Michaelis de Scinta, Johannes filius Thome de Kayand commetanei, Philippus Pethes in persona religiosi viri domini tratris Emerici de Cykador cum litteris procuratoriis conventus Saxardiensis, Georgius dictus Peres de

Next

/
Thumbnails
Contents