Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VIII. (Budapest, 1895.)
nostrarum prorogatoriarum in diversis terminis emanatas et confectas nobis presentavit declarando, quod in congregacione nostra generáli universitati nobilium de Zabolch et de Berek comitatuum, feria secunda proxima post festum épiphaniarum domini anno eiusdem millesimo quadringentesimo duodecimo preteritum prope villám Karaz celebrata Ladislaus de Mada de medio aliorum exurgendo proposuisset eo modo, quomodo ipse unacum Gregorio, Mathia et Barnaba de Pazon in eadem Pazon divisionalis foret, iidemque in eadem possessione Pazon maiorem porcionem, quam deberent conservarent potencia mediante, litereque divisionales, quibus mediantibus id comprobare posset, erga eosdem haberentur, ex parte quorum iudicium et iusticiam habere vellet; quibus perceptis causam premissam petentibus ipsis partibus ad octavas festi beati Georgii martiris tunc venturas in curiam regiam nostram in presenciam duxissemus prorogandam; ad quas quidem octavas, quia prefatus Mathias, absque cuius scilicet presencialitate presens causa decidi nequivisset et terminari, per prefatum actorem congruis diebus ipsarum octavarum coram nobis expectatus nostram in presenciam non venisset neque misisset, sed se mediantibus litteris nostris iudicialibus exinde confectis in iudicium aggravari permisisset, pro eo causam premissam inter anriotatum actorem ab una, necnon prefatos Gregorium et Barnabam in causam attractos parte ab alia ad octavas festi beati Michaelis archangeli tunc venturas prorogando vestram ainiciciam litteratorie petivissemus diligenter, quatenus vestrum mitteretis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente homo noster infradeclarandus memoratum Mathiam in premissis responsurum contra annotatuni Ladislaum de Mada ad easdem octavas nostram evocaret in presenciam, et post hec ipsius evocacionis seriem cum nomine evocati ad easdem octavas nobis amicabiliter rescriberetis. Tandem ipsis (octavis) instantibus, prefatus Ladislaus de Mada personaliter in nostram veniendo presenciam, litteras vestras super ipsa evocacione rescripcionales nobis presentasset, in quibus per Andreám de Waya nostrum et fratrem Franciscum presbiterum vestrum homines in festő beate, Margarethe virginis et martiris tunc preterito prefatum Mathiam de Pazon in porcione sua possessionaria in dicta Mada habita contra annotatuni Ladislaum ad dictas octavas festi beati Michaelis arhangeli nostram in presenciam legitime evocatum 9* 1412. Jan. 11. 1412. Máj. 1. 1412. Oct. C. 1412. Jul. 13.