Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VIII. (Budapest, 1895.)
causis fórum spirituálé et sedem archiepiscopalem Collocensem concernentíbus, nulla ab eadem sede Collocensi, cui et vos unacum ecclesia et clero vestris subiecti fore censemini, superinde habita licentia, homines familiares et iobogiones eorundem ubivis commorantes vestri in presentiam in causam attrahendo, iudicaretis et vestro astari facere iudicatui compelleretis, ipsosque per interclicti et excommunicationum sententias et limites auctoritatis vobis concesse non mediocriter excedentes, ut plurimum molestaretis, vexaretis et impediretis, dampna i]>sis non modica exinde inferendo in eorum grandé preiudicium et iacturam. Verum quia vos in vestris propriis iuxta tenorem decreti nostri regii unacum prelatis et baronibus nostris [superienjde stabiliti, actor et iudex esse non potestis, nec etiam in predictis aliorum quorumcunque causis et in earum articulis, dictam sedem Collocensem concernentibus, auctoritatem eiusdem sedis non volumus prout nec velle debemus, . . . vobis aliquatenus debere are, fidelitati igitur vestre íirmissimo nostro regio mandamus sub edicto, aliter omnino habere nolentes, do deinceps et inan . . . prefatos homines familiares et iobagiones dictorum conquerentium ubivis habitos et in quibuscunque eorum possessionibus commorantes, ad vestram seu aliorum quorumvis instantiam in causis spiritualibus predictis, et earum articulis quibuscunque iudicare, seu vestro astari facere iudicatui, nequaquam presumpmatis nec sitis ausi modo aliquali. Si etiam vos aut alii quicunque causantium, contra eosdem homines familiares et iobagiones annotatorum conquerentium quidcunque accionis haberent, seu habetis, id in presentia vicarii Collocensis in spiritualibus generális ordine iuris prosequamini et prosequantur, ubi tam vobis, quam eisdem meri iuris et iustitie fiet complementum. Alioquin commisimus et serie presencium committimus honorabili viro domino Stephano lectori et canonico eiusdem ecclesie Collocensis, locique eiusdem vicario, sede vacante, per capitulum i[>sius ecclesie ellecto et deputato in spiritualibus generáli, ut ipse rebus premisso modo stantibus, vos sublatis prius et remotis dictis vestris excommunicationum et interdicti sententiis, si quas contra eosdem hactenus fulminastis, vei vos fulminare seu imponere quomodolibet contingeret in futurum, ad predicta nostra mandata exequenda per censuram ecclesiasticam, et alia iuris remedia arcius compellat