Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VIII. (Budapest, 1895.)

possessionem ipsorum Zenthgywrg vocatam in dicto comitatu Bodrogh adiacentem hostiliter veniendo, universas pecudes et pecora quelibet populorum et iobagionum eorum in eadem Zenth­gywrg commorancium in toto aufferendo abduxissent, ex quibus septuaginta duas meliores pro se ipsis eligendo reservassent, alias vero residuitatem, videlicet pecudes earumdem in quinquaginta fiorenis novis pactando, eisdem populis et iobagionibus de Zenth­gywrg restituissent; et dum prefata domina, mater ipsius Johan­nis, quendam suum familiarem cum quibusdam literis dicti domini arcbiepiscopi ab eodem domino archiepiscopo superinde procuratis dictis eiusdem domini arcbiepiscopi familiaribus super restitu­cione earumdem pecudum et pecorum loquentibus ad eosclem familiares ipsius domini arcbiepiscopi, transdestinasset, tunc iidem familiares ipsius domini arcbiepiscopi forsitan ex ipsius domini ipsorum subordinacione, eundem captivassent et vinculis manci­passent. Et quod religiosus vir dominus fráter Emericus abbas de Cykador temporibus in eisdem eundem Zenthgywrg et quas­dam alias duas possesiones ipsorum Feleghaz et Borsod vocatas penitus et in toto depredari, spoliari et desolari fecisset, potencia mediante, in ipsorum preiudicium et damnum valcle grandé. Supplicavit itaque idem Johannes in sua et dicte domine matris sue personis nostre maiestati humiliter, ut ipsis circa premissa remedium adhibere dignaremur opportunurn. Et quia nos ipsis Johanni et domine superinde plenam et omnimodam iusticiam et satisfaccionem volumus suffragari, igitur fidelitati vestre firmiter precipimus et omnino volentes mandamus, quatenus habitis pre­sentibus, rebusque sic se habentibus ex parte prefatorum domi­norum Carniani arcbiepiscopi et Emerici abbatis omniumque et singulorum officialium seu familiarium eorumdem, quos videlicet prefati Johannes et domina mater eius aut homines seu procu­ratores ipsorum in personis eorumdem vobis duxerint nominandos, de et super omnibus premissis et premissorum singulis eisdem Johanni et domine, iuxta eorumdem legitimas comprobaciones allegacionesque et documenta, meri iuris et iusticie iudiciarieque satisfaccionis plenitudinem taliter et adeo. iusticia mediante, im­pendere debeatis et exhibere, ut de cetero iidem Johannes et domina nostre superinde non urgeantur querulari maiestati, secus facere 11011 ausuri in premissis. Presentes peiiectas reddi iubemus

Next

/
Thumbnails
Contents