Nagy Imre: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VI. (Budapest, 1894.)
eidem ex parte memorati Nicolai de Mare per nos in premissis iuris equitatem elargiri. Et quia idem Nicolaus ad premissa vice secundaria evocandus fore visus fuerat, pro eo fidelitati dicti conventus firmiter precipiendo mandamus, quatenus ipsorum mitterent hominem pro testimonio fide dignum, quo presente homo noster infra declarandus, memoratum Nicolaum de Mare in premissis peremtorie responsurum racionemque efficacem redditurum, contra annotatum magistrum Ladislaum de Bathmonostra, ad octavas festi beati Jacobi apostoli tunc venturi, nostram specialem evocaret in presenciam, et post hec ipsius evocacionis seriem cum nomine evocati, ad easdem octavas eidem nostre speciali fideliter rescriberet maiestati conventus Saxardiensis prenotatus. A quibus quidem octavis dum causaparcium prescriptarum partes inter easdem primo ad octavas festi beati Michaelis archangeli tunc venturi, et ab eisdem octavis eo quod legitimus procurator dicti Nicolai de Mare eundem adtunc causa in premissa respondere non posse indicasset, sed eandem per nos in ulteriorem terminum cum gravamine consveto difí'erri postulasset, cum iudicio trium marcarum per ipsum Nicolaum deponendo, ad octavas festi Epiphaniarum domini similiter tunc venturi diversis prorogacionum cautelis intervenientibus diversimode ventilando, prefatoque Nicolao de Mare medio tempore ab hac luce sublato, simulcum duabus p . . . .... trium marcarum duplatis cum duplo iudici, et tercia parte eiusdem sine duplo parti adverse per Andreám filium dicti Nicolai, in quem mortuo eodem Nicolao patre suo prescripta redacta fore dinosceretur, persolvendis, seriebus literarum nostrasum prorogacionalium ad presentes octavas festi beati Georgii martyris dilatata ipsis octavis instantibus, Bartholomeus de Zyluakez pro annotato magistro Ladislao de Bathmonostra cum procuratoriis literis palatinalibus ad nostram specialem veniendo presenciam ecclesie Saxardiensis super prescripta evocacione rescripcionales nobis presentavit, in quibus per Abraham de Thekezzegh nostrum, ac fratrem Georgium subdiaconum dicti conventus proxima post festum Divisionis apostolorum in dicto anno proxime transacto preteritum, memoratum Nicolaum de Mare in eadem contra annotatum magistrum Ladislaum de Bathmonostra ad dictas octavas festi beati