Nagy Imre: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VI. (Budapest, 1894.)
elem turpiter spoliari et Paulum officialem ipsorum crudeliter vulnerari fecisset per homines familiares et iobagiones suos supradictos, sua propria potencia mediante, in preiudicium eorumdem non modicum et iacturam, per quod factum iidem Johannes, Stephanus, Ladislaus, Nicolaus et Georgius ad valorem mille florenorum auri vei circa, damna perpessi extitissent. Super quo vestram amiciciam presentibus petimus reverenter, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fide dignum, quo presente Georgius filius Stephani de Kerlouch, vei Stephanus filius Petri de Mykchouch, aut Andreas filius Anthonii de dicta Mykchouch, seu Demetrius filius Blasii de Zenthiwan aliis absentibus, homo noster, ab omnibus quibus incumbit, meram de premissis experiatur veritatem, quam tandem nobis amicabiliter reseribatis. Presentes autem sigillis nostris absentibus, sigillo magistrorum Ladizlai de Zynche et Nicolai de Erwenche comitum nostrorum Zagrabiensium fecimus consignari. Dátum Zágrábié, sabbato proximo post festum beati Osualdi regis, anno domini Millesimo quadringentesino decimo octavo. Nos itaque amicabilibus peticionibus vestris diligenter annuentes, unacum prefato Demetrio filio Blasii de Zenthiwan, homine vestro, nostrum hominem fidedignum, videlicet diseretum virum Demetrium sacerdotem chori ipsius ecclesie nostre ad premissa fideliter exequenda pro testimonio duximus destinandum. Qui demum ad nos exinde reversi, nobis concorditer retulerunt eo modo, quod predictus homo vester, dicto nostro testimonio presente, die dominico proximo ante festum Assumcionis beate Marié virginis proxime preteritum, a nobilibus et ignobilibus, alteriusque cuiusvis status et condicionis illarum parcium hominibus, a quibus decuisset et licuisset, palam et occulte diligenter de premissis investigando, omnia premissa et quevis premissorum singula sic et eodem modo acta, facta et perpetrata fuisse et esse rescivisset, prout vestre magnificencie dictum extitisset, et sicut tenor literarum vestrarum contineret predictarum, demto. numero liorenorum ac estimacione damnorum predictorum, quem et quam ad plénum certitudinaliter scire nequivisset. Dátum quarto die diei inquisicionis prenotate, anno domini supradicto. Hátlapján monorú pecsét nyomaival; 212. 1695. Közli: Kovács N.