Nagy Imre: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VI. (Budapest, 1894.)
busque contradictorum et evocatorum si qui fuerint, terminoque assignato, eidem nostre speciali presencie fideliter rescribatis. Dátum Bude, sabbato proximo post festum sancti Antbonii confessoris, anno domini M m o quadringentesimo sexto decimo. Presentes autem propter absenciam venerabilis patris domini Eberhardi episcopi ecclesie Zagrabiensis, aule nostre cancellarii, et sigillorum nostrorum erga ipsum habitorum, sigillo eiusdem fecimus consignari. Dátum ut supra. Nos igitur mandatis vestre excellencie obedire cupientes ut tenemur, una cum prefato Benedicto de Gegen homine vestre maiestatis, unum ex nobis, videlicet fratrem Johannem presbiterum, ad premissa peragenda pro testimonio transmisimus, qui tandem exinde ad nos re versi, nobis concorditer retulerunt, quod ipsi in dominica Reminiscere proxima preterita, ad facies prescriptarum possessionum Zenthgewrgh et Mihallaka vocatarum, vicinis et commetaneis ipsarum universis inibi legitime covocatis et presentibus accessissent, cumque ipsi easdem a parte prenominate possessionis Zelemer nuncupate per earum veras et antiquas metas, novas secus veteres in locis necessariis erigere, reambulatasque et ab aliorum possessionariis iuribus metaliter separatas et distinctas annotatis filiis Dominici de Varada iure ipsis attinenti in perpetuum possidendas relinquere voluissent, tunc magistri Ladislaus et Michael de predicta Zelemer inibi personaliter adherentes, ipsos non a reambulacione, sed novarum metarum ereccione prohibuissent contradicendo, propter quod ipsi die et locis in pretactis memoratos magistros Ladislaum et Michaelem de Zelemer, contra annotatos Michaelem et Pelbardum de Varada ad octavas festi beati Georgii martyris nunc venturi, vestre sublimitatis specialem in presenciam evocassent, racionem contradiccionis eorum reddituros. Dátum quinto die diei evocacionis antedicte, anno domini prenotato. Zárlatán pecséttel. 2. 840. Közli: Németh R.