Nagy Imre: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VI. (Budapest, 1894.)

porcionis sue possessionarie in possessione Zalmad predicta, item terciam partém directas alterius porcionis sue possessionari­in possessione Gelse vocatarum, in Zathmariensi et de Zabocli comi­tatibus existentibus habitarum, videlicet in ipsa possessione Gelse duas sessiones iobagionales, videlicet unam populosam in qua nunc Gallus Vyzlai residenciam facérét, et aliam habitatore idestitutam in qua alias Blasius Fagyas resedisset, cum omnibus ipsarum medietatis et tercie parcium utilitatibus et pertinenciis qui­buslibet, Mathie, Gregorio et Barnabe filiis Dionisii, ac Johanni et Briccio filiis Benedicti de Pazon consanguineis suis, quibus eciam de predictis porcionibus possessionariis post aviam eorum ius quartale puellare alibi possessionario, alibi vero pecuniario iure mediantibus provenire deberet, in quadraginta florenis presentis nove monete regalis, ut dixit habitis ab eisdem et receptis, pignori obligasset, imo obligavit coram nobis eo modo, quod quando­cunque ipse pretactas mediam et terciam partes porcionum sua­rum predictarum a prefatis nobilibus de Pazon redimere posset, extunc idem nobiles rehabita pecuniaria (így) eorum antedicta, plene et integraliter easdem eidem omni occasione cessante, liteque quavis relegata remittere et resignare tenerentur. Infra vero tem­pus redemcionis earundem medie et tercie parcium porcionum possessionariarum, in dominiis ipsarum memoratos nobiles de Pazon ipse Albertus contra quosvis impetitores, signanter vero fratres suos condivisionales conservare teneretur suis propriis laboribus et expensis; ad quod prefatus Albertus se sponte obligavit coram nobis vigore presencium mediante. Dátum secundo die festi beati Mathie apostoli, anno domini Millesimo quadringentesimo sexto decimo. Hártyán, hátlapján pecsét maradványaival, 218. 27 Küzli: Németh R.

Next

/
Thumbnails
Contents