Nagy Imre: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VI. (Budapest, 1894.)
Nota quomodo pro nunc de quinque fundis tenentur eidem solvere per duas pensas novorum, quia aliis quinque fundis est libertás data. Et istorum supradictorum quinque fundorum sumpma facit CCCC novorum. Nota quomodo ipse Dionisius tenet unum vadum in villa Srenie cuius proventus racionis ignoramus quantum posset annuatim facere. Item eciam de predictis quinque fundis tenentur solvere per duos mernacos milii et hoc sunt X mernaci. Item eciam de predictis X fundis tenentur solvere annuatim per tria munera et quodlibet munus facit IIII solidos; sumpma autem ipsorum facit III pensas solidorum. Item eciam in predicta villa Srenie tenentur solvere pro piscibus, quod vulgo vocatur lialscer, annuatim omni feria sexta per unum solidum. Nota quod eciam tenet idem Dionisius unum alium vadum in portu Zave in villa Goschia cuius proventi sumpmam ignoramus, quia nescimus quantum facit annuatim. Nota quomodo pie memorie dominus noster dederat Georgio Stephani duas villás ecclesiastes pro predio videlicet villás monosterii (így) de Thoplica videlicet Gradizam et Sernaw tunc plenas iobagionibus, modo autem 11011 sunt preter VI iobagiones. quia devastatum est per turcos et per Petrum comitem de Zrynio; et de ipsis idem VI iobagionibus nullum proventum habét, nisi per tria munera annuatim, quemlibet (így) munus per VI novos quorum silmpma facit Cet VIII. novos. Nota quomodo eciam dederat dominus noster eidem Georgio Stephani in suis tenutis IIII villás plenas iobagionibus pro predio, in quibus pronunc plures 11011 sunt nisi quinque iobagiones alii vero fundi vacant (s)imiliter propter devastacionem turcorum et propter potenciám Petri de Zrinio. Item de ipsis idem V iobagionibus, nullum alium proventum liabet nisi per tria munera annuatim; munus autem ipso facit per VI novos, quorum sumpma facit LXXXXt a novos. Item eciam ad easdem villarum (így) dominus eidem Georgio Stephani adiutorium dare commiserat quolibet anno LX cubulos vini, quos iam duobus annis plenariter recepit. Nota quomodo idem Georgius unum vadum in portu Zave