Nagy Imre: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VI. (Budapest, 1894.)

sponsalibus dicte domine Curustuna et a requisicione dotis domine Moeh sororis eiusdem Egidii nec non a quarta Kese uxoris Buthu­lou prescripti, retulissent i]>sum Egidium esse expeditum coram capitulo prenotato. Altéra vero, scilicet dicti conventus feria quarta proxima post festum Pasche domini, anno eiusdem M m 0 CCC mo vigesimo octavo emanata declararat, quod idem conventus ex pre­cepto domini Karuli regis Hungarie literatorio, ad inquirendas castrenses homines et reinveniendas terras castri, unacum homini­bus eiusdem domini regis et comite Zaladiensi ac iudicibus nobi­lium hominem ipsorum transmisisset, tandem iidem regii et eiusdem conventus homines in eisdem literis nominati ad ipsum conventum reversi, eidem concorditer retulissent, quod cum ipsi Budám et Thomam filios Itemerii ac Johannem íilium Demetrii, Laurencium filium Budor, Petrum et Andreám filios Bedege de Itemerfelde de iuxta Zala sub nomine castrensium aggravari voluissent, iidemque Buda et fratres sui predicti se ipsos liereditarios nobiles iobagiones castri fore et nunquam castrenses fuisse asseruissent, demum pre­fati homines domini Karuli regis iuxta continenciam literarum eiusdem domini regis dictos Budám et Thomam ac fratres ipsorum supradictos super eo, quod ipsí nunquam castrenses fuerint, sed veri nobiles iobagiones castri extiterint, sacramentum cum viginti quinque personis nobilium deponendum adiudicassent; tandem iidem Buda et Thomas ac alii predicti die et loco in eisdem literis expres­sis cum viginti quinque personis super eo, quod ipsi nobiles iobagio­nes castri fuissent et essent, coram dictis regiis et dicti conventus hominibus, ut debuissent, predictum iuramentum deposuissent. Tercia siquidem videlicet dicti domini Nicolai palatini litera hic in Yissegrad, duodecimo die octavarum festi Nativitatis beate virginis, anno domini M lu o CCC m o L m o octavo confecta declararat, quod cum Gallus filius Petri per regium et dicti capituli Castrifcrrei ho­mines in eisdem literis nominatos Laurencium filium Budur filii Itemerii racione quarte puellaris domine matris sue filie videlicet dicti Itemerii, contra se in presenciam dicti domini Nicolai palatini in causam attraxisset, tandem ipsa causa in presencia ipsius pala­tini ventilante, idem Gallus ipsam quartam puellarem cum posses­sione, ex racionibus in eisdem literis expressis, coram eodem palatino reobtinuisset, idemque palatínus per suum et dicti capituli homines dictam quartam puellarem ex possessione prescripta metaliter se-

Next

/
Thumbnails
Contents