Nagy Imre: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VI. (Budapest, 1894.)
Fedemes, quatuor iudices nobilium comitatus Barsiensis, universis et singulis tenore presencium significamus quibus expedit per vigorem, quod Thomas dictus Wesseus et consors eius in speciali presencia domini regis contra dominum Stephanum lectorem Strigoniensem convicti in birsagio fuissent, ideo Ladislaus dictus Thetus de Seles vei de Batmonostora pro eis, videlicet pro Thoma et pro domina antefata, domino regi et exactori birsagiorum Stephano lectori et homini ipsius, videlicet Stephano de Pati comiti et iudicibus nobilium, plene et integre satisfaccionem impendit et fecit, igitur si dominus Stephanus lector antedictus ex novo istam causam vellet movere, omnes litere istius cause, cum quibus ipsos Thomam et consortem ipsius iuris mediantibus acquirebat, casse remaneant testimonio literarum nostrarum, ideo nos ipsos duximus expeditos. Dátum in Bars, feria secunda proxima post dominicam Oculi mei, anno domini M™o COCC m o XII. A szöveg alatt hat egymás mellé helyezett gyűrűpecsét, közepén egy nagyobbal, a hatodiknak a helyén csak az átfűzött papirszelet van meg, melyen a rányomandó pecsét megerősítendő lett volna. 212. 1441. Közli : Kovács N. 1412. apr.7. A kalocsai káptalan a hátai apát ellen Báthmonostori László által leteendő esküt királyi parancshói elhalasztja. Nos capitulum ecclesie Colocensis memorie commendamus, quod nos iuramentalem deposicionem, quam magister Ladislaus filius Ladislai de Bathmonostra iuxta eontinencias literarum nostrarum obligatoriarum decimo die festi Pasche domini nunc venturo contra religiosum dominum Paulum abbatem de Batha in facie terre litigiose deponere astringeretur, ad octavas festi beati Georgii martyris nunc afíuturas iuxta continencias literarum domini nostri Sigismundi dei gracia romanorum regis semper augusti ac Hungarie etc. regis preceptoriarum nobis specialiter directarum, statu in eodem absque omni variacione, ad examen eiusdem domini nostri regis prelatorumque et baronum suorum deliberacionem duximus prorogandam. Dátum quinto die dicti festi Pasche domini, anno eiusdem Millesimo quadringentesimo duodecimo. Hátlapján tojásdad alakú pecsét nyomaival. 212. 1442. Közli : Kammerer E. ZICHY-CSALÁD OKMÁNYTÁRA VI. KÖT. 12 m.