Nagy Imre: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VI. (Budapest, 1894.)
diccionis eorum reddituros. Et post liec huiusmodi introduccionis et statucionis seriem cum nominibus contradictorum et evocatorum, si qui fuerint, terminoque assignato, eidem regni palatino more solito rescribatis. Presentes autem sigillo nostro maion, quo regnum Ungarie utitur, feciinus consignari. Dátum Bude, feria quarta proxima post festum beate Margarete virginis et martyris, anno domini millesimo quatrincentesimo undecimo. Nos igitur mandatis regie celsitudinis obedire cupientes, ut tenemur, unacum prenominato Paulo de Fudi homine suo regio unum ex nobis videlicet honorabilem virum dominum Georgium archidiaconum de Homrok socium et canonicum nostrum ad premissam introduccionem et statucionem nostro pro testimonio duximus transmittendum. Iidem tandem exinde ad nos reversi sunt (így) nobis uniformiter retulerunt: quod ipsi feria qninta proxima ante festum Exaltacionis sancte crucis novissime preteritum ad facies prenominate civitatis Debrecen ac villarum et singulorum possessionum prediorumque tam populosorum quam desertorum, neonon tributorum ad prefatam civitatem Debrecen spectancium et pertinencium inferius nominandorum, videlicet Bezermen, Derechke, Heges, Sobozlo, Chalanos, Theglas, necnon tributorum civitatem (így) possessionibus et predio in eisdem exigi consvetorum, item Tetetlen, Halap, Dada, Sentpersege (így), Kerestur, Hozzumocb, Porozlo, Sentdemeter, Stata, Suma, Hathaz, ac quindecim sessiones in possessione Sámson existentes, necnon Cepan (JcésÖbbi irás) Cegen, Zucha, Feguernek, Mata, Aralas, Apa, Elep, Bahnaz, Nanas, Bagata, Sildew, Senthyanos, Fireghaz, Hetlizen, Symoneghaz, Thusnuk et Yidmonostora vocatarum in Bylioriensi predicto et de Saboch comitatus (így) existencium habitarum, vicinis et commetaneis earumdem universis quibus (így) legitime convocatis et presentibus accedendo, eundem dominum despotum in dominium eorundem introduxissent, eosdemque et eadem premisse regie nove donacionis titulo penitus contradictum (így) apparente perpetuo statuissent possidendum, legitimis diebus et sufficientibus in facie eiusdem permanentes. I ti cuius rei memóriám firmitatemque presentes literas nostras privilegiales appensione sigilli nostri autentici munimine roboratas, alphabeto intercisas duximus concedendas. Dátum quintodecimo die diei introduccionis et statucionis prenotatarum, anno domini supradicto, presentibus honorabilibus viris dominis Tlioma preposito, Conrado lectore, Andrea cantore et Domi10*