Nagy Imre: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. V. (Budapest, 1888.)

licet anuotatoruiü domini Nicolai palatini, necnon Johannis, Fran­cisci et Nicolai filiorum suorum tenor est talis : Nos Nicolaus de Zech regni Hungarie palatinus et iudex comanorum, Johannes, Fran­ciscus et Nicolaus filii eiusdem de Lindva, memorie commendantes tenore presencium significamus quibus expedit universis, quod quia fidelium obsequencium merita digne retribucionis brachio debent compensari, ut certi huius retribucionis premio contemplati ad obsequia fidelia reddantur procliviores, fidelissima obsequia nobi­lium virorum magistrorum Petri et Marcus filiorum Mathei de Jsyp, que nobis ab evo puericie ipsorum indefesse et continue fecerunt et exercuerunt, vultu gratuitu (így) considerantes, quandam possessio­nem nostram Keek vocatam in comitatu Abawywariensi existentem, quam inclita princeps domina Maria regina Hungarie etc. domina nostra, nomine possessionis Ladislai filii Mathei filii Ygrini hominis sine lierede decessi et in manus suas regias regni consvetudine re­quirente devolutam, nobis contulerat, eisdem magistris Petro et Marcus ac eorum heredibus et successoribus iure perpetuo et irrevocabiliter dedimus, donavimus et contulimus possidendam, tenendam et habendam, huius condicionis nexu interposito, quod si iidem magistri Petrus et Marcus absque solacio heredum, quod absit, ab hoc seculo decederint, tunc eadem possessio Keek omnino et totaliter illius et proprietatem nostram et nostrorum successorum devolvatur, onus eciam et gravamen Petri filii et fratris nostro­rum huius (így) confessio propter eius puerilem etatem robur non haberet efficativum (így), si in premissis temporis in eventu persis­tere nollet et premisse nostre donacioni contraire attentaret, super nos assummimus. In cuius rei testimonium presentes literas nostras privilegiales, pendentis et autentici sigilli nostri, videlicet dicti Nicolai palatini munimine roboratas, eisdem magistris Petro et Marcus duximus concedendas. Dátum Bude, in festő beati Nicolai confessoris, anno domini Millésimo CCC m o octuagesimo quinto. Al­terius vero litere, videlicet ipsius capituli ecclesie Castriferrei tenor sequitur et est talis: Nos capitulum ecclesie Castriferrei, memorie commendantes significamus quibus expedit universis presencium per tenorem, quod nobiles viri magistri Johannes, Frank et Nico­laus filii condam domini Nicolai de Zech regni Hungarie palatini et iudicis comanorum heredibus orbati, eorum ac Petri fratris ipsorum carnalis d< j eadem in personis, cuius onus et gravamen per

Next

/
Thumbnails
Contents