Nagy Imre: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. V. (Budapest, 1888.)

\ homo suus regius infra declarandus, scita prius premissorum mera veritate, evocaret prefatum Joliannem filium Wyd contra annotatos Michaelem Nicolaum et Perbardum, suam specialem in presenciam ad terminum competentem, racionem de premissis redditurum, litis pendencia si qua forit inter ipsos non obstante. Et post hec ipsa­rum inquisicionis et evocacionis seriem, cum nominibus evocatorum terminoque assignato, sibi fideliter rescriberetis. Vos igitur manda­tis regie excellencie in omnibus obedire cupientes ut tenemini, unacum Jacobo de Rohod homine regio, unum ex vobis, videlicet fratrem Andreám presbiterum ad premissa peragenda pro testi­monio transmisissetis fidedignum, qui tandem exinde ad vos reversi, vobis concorditer retulissent, quod ipsi in comitatu Zathmariensi procedendo, ab omnibus quibus decuisset et licuisset, talem de pre­missis scivissent veritatem, quod omnia premissa et quevis singula premissorum, acta, facta, et perpetrata fuissent, quemadmodum tenor contineret literarum regalium predictarum; factaque ipsa inquisicione, feria sexta proxima post festum beati Ambrosii epi­scopi et confessoris tunc preteritum, memoratum Johannem filium Wyd de Raska in porcione sua possessionaria Berwe babita, contra annotatos Michaelem Nicolaum et Perbardum filios Dominici, ad octavas festi beati Georgii martiris nunc venturas in regie subli­mitatis specialem in presenciam evocassent, racionem de premissis redditurum, litis pendencia si qua foret inter ipsos non obstante. A quibus quidem octavis festi beati Georgii martiris, causa par­cium prescripta partes inter easdem secundum series literarum eiusdem domini nostri regis prorogatoriarum ad octavas festi beati Michaelis archangeli in anno domini M m o quadringentesimo se­cundo preteritas prorogative deventa extitisset; tandem ipsis octavis instantibus, prefatus Johannes filius Wyd de Raska per legitimum procuratorem dictorum actorum contra coram eodem domino nostro rege expectatus, eiusdem in presenciam non venisset neque misisset, sed se in iudiciis permisisset aggravari. Quibus quidem literis exhibitis, prefatus Gregorius de Jeyke allegavit eo modo, quod si iuri consonaret et equitati videretur, extunc ipsi Michael Nicolaus et Perbardus filii Dominici de Kyswarda, pre­fatum Johannem filium Wyd de Kyswarda (így) contra se nostram in presenciam legitime vice secundaria facere vellent evocari. Et allegacio predicti procuratoris ipsorum actorum iusta et iuri

Next

/
Thumbnails
Contents