Nagy Imre: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. V. (Budapest, 1888.)
tibus homo regius, ab omnibus quibus incumbit, meram de premissis experiatur veritatem, quam tandem domino nostro regi fideliter rescribatis. Dátum in Vissegrad, sabbato proximo post festum Omnium Sanctorum, anno domini Millesimo quadringentesimo tercio. Nos itaque premissis amicabilibus peticionibus ipsius iudicis curie vestre acquiescentes, unacuni predicto Jacobo Dvvl dicto de Cylko homine vestro, religiosum virum fratrem Fridericum sacerdotem unum ex nobis ad premissam inquisiciouem faciendam nostro pro testimonio duximus destinandum, qui demum ad nos exinde reversi nobis concorditer retulerunt, quod idem homo vester ipso nostro testimonio presente, in festő beati Andree apostoli nunc preterito in comitatu Tolnensi simul procedendo, a nobilibus et ignobilibus comitatus eiusdem, et signanter a vicinis et commetaneis diligenter de premissis inquirendo, talem scivissent veritatem, quod omnia premissa et quevis premissorum singula suo modo facta fuissent et perpetrata, secundum quod tenor continet literarum ipsius iudicis curie vestre predictarum. Dátum tercio die diei inquisicionis predicte, anno domini quo supra. Zárlatán pecsét nyomaival. 212. 1103. Közli: Kovács N. 301. 1403. dec. 9. Zsigmond király a kisvárdai nemeseket, felszerelt csapataikkal együtt Győrbe rendeli, hogy a hadsereget az ország határain túl követhessék. Sigismundus dei gracia rex Hungarie etc. fidelis noster dilecte! A memória nostra non excidit, quanta fidelitate, quantoque sinceritatis zelo nostre maiestatis insudando serviciis, nobis multis módis et vicibus studuistis intrepide complacere, vosque pro honore nostro, imo sacre corone regni nostri magnificando prono et parato propria vestra liberalitate, iuxta posse facultatis vestre anbelastis exhibere. Imminet namque pro presenti nobis necessitas tam ardua et evidens, ob quam deliberacione prelatorum et baronum nostrorum prebabita et consensu, generalem exercitualem expedicionem extra metas regni nostri Hungarie decrevimus edicendam, cui propria nostra in persona adversus certos emulos nostros proposuimus interesse, tali tamen intencione nostra affirmata, ut gentes nostras