Nagy Imre: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. V. (Budapest, 1888.)

tentern, racionem de premissis reddituros, litis pendencia si qua foret inter ipsos non obstante, prefatos familiares et iobagiones predictorum Georgii et Dávid nec non Dominici, eisdem statuere committendo; et postbec ipsarum inquisicionis et evocacionis seriem cum evocatorum et statuere commissorum nominibus terminoque assignato, nostre speciali fideliter rescribatis maiestati; presentes autem propter absenciarn venerabilis patris domini Jobannis arclii­episcopi Strigoniensis aule nostre cancellarii et sigillorum nostro­rum erga ipsum babitorum, sigillo eiusdem fecimus consignari. Dátum in Wyssegrad, in festő beati Pauli prinii heremite, anno domini Millesimo quadringentesimo tercio. Nos igitur mandatis vestre excellencie obedire cupientes ut tenemur, una cum prefato Nicolao filio Jobannis de Anarcb bomine vestre maiestatis, unum ex nobis, videlicet fratrem Petrum presbiterum ad premissa per­agenda pro testimonio transmisimus, qui tandem exinde ad nos reversi nobis concorditer retulerunt, quod ipsi in comitatu de Zaboucli pariter procedendo, ab omnibus quibus decuisset et licuis­set, facta diligenti inquisicione, talem de premissis scivissent et com­perissent veritatem, quod premissa per annotatos nobiles de Tusyr de Bezdyd et de Komorou, unacum prefatis familiaribus et iobagioni­bus dictorum nobilium de Tusyr et de Bezdyd tempore in predicto suo modo facta fuissent, sicut in personis prefatorum nobilium de Warada vestre dictum exstitisset maiestati, et prout tenor litera­rum contineret prescriptarum; factaque inquisicione, feria quinta proxima post festum beate Dorotbee virginis et martiris proxime preteritum, prefatos Georgium de Tusyr in eadem, ac Dávid et Dominicum in porcionibus ipsorum possessionariis in dicta Bezdyd babitis, ac Andreám dictum Ormos in eadem, contra annotatum Micbaelem et Perbardum de Warada ad octavas diei Cinerum nunc venturas, vestre sublimitatis specialem in presenciam citavis­sent, racionem de premissis reddituros, litis pendencia si qua foret inter ipsos non obstante, prefatos familiares et iobagiones ipsorum eisdem statuere committendo. Dátum tercio die diei evocacionis antedicte, anno domini supradicto. Zárlatán pecsét nyomaival. 2. 689. Közli : Kovács N. Zsigmond király­nak föntebb átírt rendelete eredetben külön is megvan. 2. 695. Az újabbi idéző­levél is megvan 1406-ból. 2. 738.

Next

/
Thumbnails
Contents