Nagy Imre: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. V. (Budapest, 1888.)

premissorum mera veritate, evocaret prefatos uobiles de Moroch­Janoskarcha et de Pynkekarcha, contra annotatos nobilem donii­nam Margaretkam et Jobannem filium eiusdem nostram in presen­ciam ad terminum competentem, racionem premissorum reddituros; et tandem omnium premissorum seriem cum nominibus evocatorum terminoque assignato nobis amicabiliter rescriberet capitulum pre­notatum; ipsum igitur capitulum nostris peticionibus amicabiliter annuens, unacum Etrek filio Stefani bomine archiepiscopali, ipsorum hominem discretum virum dominum Jacobum plebanum de Zere­dahel ad premissa peragenda duxisset transmittendum, qui demum ad ipsum capitulum reversi eidem concorditer retulissent, quod ipsi feria quarta proxima ante dominicam Letare proxime preteritam in districtu de Challokuz procedendo, ab omnibus quibus decuisset, talem de premissis scivissent veritatem, quod omnia premissa et premissorum singula sic facta et perpetrata fuissent prout nobis di­ctum extitisset'et quemadmodum tenor literarum nostrarum conti­neret predictarum; factaque buiusmodi inquisicione, ipsi memora­tos nobiles de prescriptis Moroch-Janoskarcha et de Pynkekarcha, quemlibet eorum in porcionibus ipsorum possessionariis in eisdem habitis, contra annotatos dominam Margaretham consortem, et Jo­bannem filium Georgii predicti nostram in presenciam ad dictas quindenas evocassent. Quibus presentatis, prefatus procurator ipso­rum actorum, eisdem per nos in premissis ex parte iamdictorum in causam attractorum iudicium et iusticiam pecierat elargiri; quo audito, prescripti in causam attracti personaliter in nostram exur­gentes presenciam, responderant eo modo, quod ipsi annotatam nobi­lem dominam Margaretham non verberassent nec vulnerassent, sed dictas fruges pro eo eisdem Georgio ac consorti et filiis suis depor­tare non permisissent, quia de facie cuiusdam particule terre ipso­rum Kuzeptelek vocate per se eisdem in causam attractis iure here­ditario pertinentis ipsas fruges potencialiter voluissent deportare; prefatusque procurator dictorum actorum pretactam particulam terre Kuzeptelek appellatam non ipsorum in causam attractorum hereditariam, sed intra metas dicte possessionis ipsorum actorum Kuncelkarcha vocate existentem fore asseruerat; et quia nos absque revisione et reambulacione predicte particule terre litigiose Kuzep­telek vocate partes inter predictas bono modo iudicium facere non poteramus, ad ipsasque revisionem et reambulacionem faciendas

Next

/
Thumbnails
Contents