Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IV. (Budapest, 1878.)

bagiones nostros occupatas et conseruatas, super quibus videlicet idem magister Ladislaus, in facie dietarum terrarum tacto viuifice crucis ligno, sacramentum super eo prestaret, quod dicte particule terre, temporibus patris et aui suorum semper et ab antiquo ad di­ctas suas possessiones pertinuissent, et per populos et Jobagiones in eisdem commorantes, pacifice et quiete vse, et possesse ac conser­uate fuissent, quibus sic habitis, die Dominico proximo post festum Natiuitatis beati Johannis baptiste nunc affuturum, presente testi­monio Conueutus Saxardiensis, prefatas particulas terre occupatas a parte possessionum nostrarum, reambulare reambulatasque signis metalibus vndique consignare valeat atque possit, Ita videlicet quod populi seu Jobagiones nostri vltra consignaeionem predictam, pro vsu dietarum terrarum se intromittere nullateuus presumpmant, eo tamen non onstante quod si temporum in processu aliquis nostrum super premissa terrarum consignacione minimé vellet contentari, sperans Jus habere in eisdem, extunc iuxta tenorem literalium suo­rum Instrumentorum litem suscitare, super eisdem, et lege regni re­quirente prosequendi habeat facultatem, Hoc tamen declarato, quod lites que super quibusdam terris inter possessiones nostras Narad et Kerekeghaz habitis, in Curia regie maiestatis vertuutur racione pre­missorum condeseense minimé habeantur In super voluimus, quod super omnibus dampnis nocumentis incendys Jobagionum abduccio­nibus factis potenciariis Iniuriis et quibuslibet inalefíciorum gene­ribus inter nos, ac nostros familiares Jobagiones et quoslibet ad nos pertinentes, hactenus hinc et nunc quouismodo factis illatis et irro­gatis, quicuuque octo probi et nobiles viri per nos adducti, die do­minico proximo post octauas predicti festi Natiuitatis beati Johan­nis baptiste in villa Bagfalwa nominata coram testimonio predicti Conuentus Saxardiensis, auditis tamén prius nostris proposicionibus per formám arbitry disponerent et ordinarent, hoc nos firmiter ac­ceptare tenebimur, vohimus tamen quod si nostrorum vnius arbitra­tores arbitrari nollent, extunc arbitratores partis alterius arbitrare debeant et nos ipsum arbitrium acceptare teneamur, preterea nos vi­delicet Valentinus Cardinalis promittimus, quod nullos populorum seu Jobagionum nostrorum a modo et deinceps intra premissas con­signaciones metales, nouas occupaciones terrarum, aut rerum abla­ciones conmittere presumpmat modo aliquali, si qui autem dictorum Jobagionum nostrorum vei ad nos pertinencium, prefatas occupacio-

Next

/
Thumbnails
Contents