Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)

fily Johannis de Warda et famulorum ipsius constitutis, Salutem et gráciám Quia de eo vt prefatus Dominicus filius Johannis de Warda Item Johannes de Baka petrus filius Laurency de Jeke Thomas de Gegen Michael filius Pauli de Zugh et Paulus de Bank famuli eius­dem in latrocinali spoliacione rerum et bonorum fidelium c i u i u m nostrorum de Cassa pridem facta immunes sint inculpabiles et innoxy, ex relacione et informacione certi nostri hominis fuimus edocti ipsosque agnouimus in premissis esse sine culpa. Ideo volu­mus et fidelitati vestre damus in mandatis quatenus, statim visis presentibus, de possessionibus et Juribus possessionarys dictorum Dominici et famulorum suorum exeatis, et manus vestras extrahatis ab eisdem, ipsas eis remittendo et resignando sine omni dampno et contradiccione aliquali et insuper omnes res et bona quas et que quomodolibet in prefatis possessionibus ipsorum Dominici et famu­lorum suorum recepistis eisdem sine defectu aliquali restituatis, quia vt est premissum ipsos insontes inuenimus causa seu facto in prelibato. Aliud igitur pro nostra gracia non facturi presentes eciam post lecturam reddi volumus presentanti. Dátum in vissegrad se­cundo die festi beate agnetis virginis et martiris, anno domini Mil­lesimo ccc m 0 Lxx m 0 quinto. Belől veres viaszba nyomott gyiirü-peeséttel s alatta „reláció comitis Jacobi de s .... s coram palatino et Nicolai de Zeech" szavakkal; 1. b. 437. Nagy Imre. 445. J37ó, Visegrád. I. Lajos király, a leleszi convent által, Várdai Domokos részére, Sáfár Miklós regéczi várnagynak, jelen­téstétel mellett egy királyi levelet kézbesittetni rendel. Lodouicus dei gracia rex Hungarie, polonie, dalmacie etc. fide­libus suis Conuentui de Lelez salutem et gráciám, fidelitati vestre damus in mandatis, quatenus alias literas nostras cum presentibus vobis exhibendas Nicolao filio Stephani dicti Saphar Castellano de Regech et Officialibus suis, pro dominico filio Johannis de Warda et famulis suis directas per vestrum hominem Idoneum eisdem exhi­beri et presentari (faciatis) et quitquit (igy) ydem visis ipsis literis

Next

/
Thumbnails
Contents