Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)

vnde nos ipsum magistrum Georgium super ipsa birsagia commisi­mus esse expeditum. dátum in Cenger feria quinta proxima ante dominicam Judica me Anno domini M° ccc m o lx°. Hártyán, hátlapján pecsét nyomaival; 1. 22. Nagy Imre­115. 1360j Visegrád. I. Lajos király, Perényi Pétert Fülöp ná­dor néhai özvegye jószágainak kormányzása iránt, minden további felelősségtől fölmenti. Nos Lcdouicus dei gracia rex Hungarie memorie commenda­mus. Cum magister Petrus, filius Stephani de Peryn, castellanus de Regech, pridem nobili domina, relicta Philippi condam palatini, ab hoc seculo migrata, possessiones eiusdem, Wyuar et Nemptv voca­tas, cum alys pertinencys earundem ex nostro mandato regio nostre occupasse dinoscatur maiestati, licet easdem possessiones demum magistro Akus, filio Mykch condam bani, relinquerimus possidendas, tamen ne ipsum magistrum Petrum et eius successores idem magi­ster Akus uel eius hereditates racione dicte possessionarie occupa­cionis per formám judiciary processus temporum curriculo aliquate­nus quirent agrauare, prouida deliberacione aduertentes, sopitis ac­cionibus eiusdem magistri Akus, si quas super facto eiusdem pos­sessionarie occupacionis, excessibusque eo tempore in ipsis posses­sionibus per eundem magistrum Petrum et pertinentes ad eundem forsitan illatis, vniuersas litteras inquisicionales, protestacionales et alias quaslibet, per ipsum magistrum Akus a tempore dicte pos­sessionarie occupacionis hactenus quouis colore seu titulo aduersus ipsum magistrum Petrum emanari facere procuratas, friuolas relin­quentes et inanes ac prorsus viribus carituras, eundem magistrum Petrum heredum suorum per heredes auctoritate regia vigore pre­sencium super premissis reddentes expeditum. Dátum in Vysegrad, in dominica Judica anno domini M° ccc° sexagesimo. Hártyán, hátlapján a királyi gyiirüpecsét alatt következő szavak olvasha­tók : reláció magistri Benedicti fily pauli fily Heem in domo reg(is); 217. BB. 14. Supala I.

Next

/
Thumbnails
Contents