Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)

105. Í359j Nagy-Szombat. I. Lajos király, Ancircsi Jakab fiait a szabolcsvári jobbágyságtól fölmenti és a nemesek sorába emeli. reláció magistri Symonis fily Mauricy Nos Lodouicus dei gracia Rex Hungarie Memorie commendantes tenore presencium Significamus, quibus expedit uniuersis, quod magi­ster Symon Comes posoniensis, Ad nostram accedendo presenciam hu­mili precum cum instancia a nostra postulauit maiestate vt petrum Ladislaum, Nicolaum, Stephanum et fabianum filios Jacobi de Anarch et de Duge a Jobagionatu castri de Zaboulch simulcum possessionibus et terris eorundem de benignitate regia, que se petentibus sólet exhi­bere liberalem et benignam, eximentes et excipientes in numerum, ce­tlim etcateruam nobilium regni nostri de gracia speciali dignaremur aggregare, Nos igitur secundum quod regie magnitudinis expostulat et requirit officium vt vniuscUiusque merita animo meciamur pietatis, propositis postulacionibus et humilimis peticionibus prefati magi­stri Symonis diligenter exauditis, revocatisque in memóriám, fideli­tatum obsequiosis meritis prefatorum filiorum Jacobi, que, ipsos in cunctis nostris et regni nostri negocys prosperis et aduersis iuxta eorum status quiditatem (igy) teste eodem magistro Symone exhi­buisse cognouimus, eosdem filios Jacobi a predicto Jobagionatu ca­stri simulcum omnibus eorum possessionibus et terris omnino abso­lutos fore committentes in numerum, consorcium et cateruam uero­rum regni nostri nobilium et serviencium regalium sub preclare no­bilitatis titulo amodo in antea gauisuros de plenitudine nostre gracie duximus perhempniter aggregandos, testimonio presencium mediante. Dátum in Tyrnauia in festő Beati Sixti pape, Anno do­mini Mmo CCCmo Lmo nono. Hártyán, hátlapján pecsét nyomaival, s a pecsét alatt ugyan a föntebbi szavakkal; 1. b., 334. Nagy Iván.

Next

/
Thumbnails
Contents