Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)

sessionem Daroch vocatam, et ad omnia ea facienda que in dictis litteris nostris exinde confectis specifice per singula continerentur,pro testimonys transmisisset, qui tandem exinde ad ipsum Oonuentum reuersi eidem Conuentui consona voce retulissent, Quod ipsi in octauis festi beati Georgy martiris iam elapsis ad faciem prelibate Possessio­nis Daroch accessissent, licet eandem presentibus partibus uniuersis vicinis et commetaneis suis in octo partes prout in sepedictis litteris nostris habere dmosceretur diuidere voluissent beniuole ambabamus (igy) partibus acceptantibus tamen quia tunc ipsis ex nimia inunda­cione aquarum terra, seu loca plurima impedimentum perstitissent,non modicum, Ideo ipsi homines Regy et testimonia ipsius conuentus, propter gravitatem in aquositatem et lutuositatem ipsam possessionem Daroch reambulare, diuidere, et abinuicem metalibus signis seque­strare nullo modo valuissent, partes autem prenotate si ipsa diuisio fieri potuisset, inter ipsas se contentas in dacione et acceptacione par­ticularum prescripte possessionis Daroch, per viam diuisionis et se­questracionis deuoluendarum presentibus ipsis reddidissent, qua propter ex huiuscemodi negligencia, processus presentibus partibus facie ad faciem commisissent, vt in dictis octauis festi penthecostes, coram nobis comparere tenerentur, finem Cause ipsorum recepturi. Vnde quia premissa possessionaria reambulacio, diuisio et Statucio propter premissa impedimeuta, inter ipsas partes iuxta nostram Ju­diciariam commissionem fieri nequiuisse, ex serie preexhibitarum litterarum conuentus de Lelez, reperiebatur, et ex eo denuo ad pre­missa pretacto modo peragenda homines Regy et vestra Testimonia necessario transmitti debere videbantur, Ideo vestram amiciciam presentibus requirimus diligenter, quatenus vestros mittatis homi­nes, pro vtrisque partibus, pro testimonys fidedignos, quibus pre­sentibus Ladislaus filius Lukachy de Gyulahaza, vei Nicolaus filius Pethenye de Tereche, aut Michael de Bala, siue Paulus filius Alberti pro parte predicti magistri Johannis actoris, Item Jacobus filius Sam­sonis, vei Gregorius filius Alexandri de Takus, aut Johannes dictus Nylas de Machala, siue Michael filius Pauli, vei Stephanus filius Beke de Bulch, aut Paulus filius Juahon de Homok, siue Jacobus dictus Cheh, seu Nicolaus filius Bodor, pro parte annotatorum Jo­hannis fily Stephani et Ladislai fily sui, in causam attractorum, alys absentibus homines Regy in octauis festi natiuitatis beate virginis proxime venturis, ad faciem predicte possessionis Darouch vocate, 5*

Next

/
Thumbnails
Contents